PL 153, col. 813

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

omnia quasi quaedam corporis sunt indumenta.
Idcirco dormit in suavibus Abisag amplexibus, quae patris mei rugitus
interpretatur, per quam vera sapientia
designatur. Haec est adolescentula speciosa,
quaesita in omnibus finibus Israel; et inventa adducta
est ad regem, quae stat coram eo ad rectitudinem,
fovet eum ad suavitatem, dormit cum eo ad
quietem, calefacit eum ad verum et castum amorem.
Quae ita calida est ut in eo accendat ardorem divinae
charitatis; et tam casta est, ut eum non stimulet
neque excitet ad libidinem mundanae, seu carnalis,
vel diabolicae vanitatis, voluptatis, curiositatis. Nam,
ut Scriptura dicit: Rex David non cognovit eam [(ibid., 4)]
.
Nam cognosceret si de data sibi desuper
sapientia inaniter superbiret. Sanctus Elias minas

meretricis et veneficae metuens [(III Reg. XIX)] , et
dimittens puerum suum (puerilem videlicet sensum),
pergit ad latibula deserti, et projiciens se, dormit in
umbra juniperi. Desiderium vero habens dissolvi et
cum Christo esse, petit ut tollatur anima sua, et
universa quae sua sunt, in dilectione Dei, et proximi
constituens, bis soporatus, bis excitatus, bis denique
refectus, abiit in fortitudine cibi illius. Donec
post observationem Evangelii et legis, quasi post
quadraginta dies veniat ad montem Dei; ubi in carnis
manens spelunca, post spiritum grandem et fortem,
qui et altitudines dejicit, et duritias conterit;
post commotionem timoris, post ignem amoris, sibilum
audit aurae tenuis, in subtilitate purae contemplationis;
et hoc audito sibilo, quasi qui claustra

cupit carnis exire, egressus stat in ostio; et ne
scrutator majestatis opprimatur a gloria etiam vultum
suum operit pallio. Eliseus moritur, et mortuus
sepelitur [(IV Reg. XIII, 20)] . Cur hoc erat dicendum,
cum non sit novum, sed antiquum? non
alicui singulare, sed omnibus absque ulla exceptione
commune? Ideo quidem, ut valde venerabile sepulcrum
illius ostendatur, quia, cum in illo [ Cod. Parci,
illud] nescio quis mortuus projicitur, tactis ejus
sanctis ossibus etiam vitae pristinae redonatur. Religiosus
rex Ezechias, in promissione a propheta accipit,
quia quod de Juda salvatur, et quod reliquum
est, mittet radicem deorsum [(IV Reg. XIX)] , quantum
ad occultum mundae cogitationis; et fructum

faciet sursum, quantum ad publicum egregiae actionis.
Qui etiam ad peccatorum suorum qui inter ipsum
et Deum dividit parietem, convertens faciem [(IV Reg. XX, 2)] ,
dicit prius iniquitates suas ut justificetur:
imitatus in hoc illum qui ait: Iniquitatem
meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est
semper [(Psal. L, 5)]
. Et ideo plorans orat, et orans
plorat, et diluere studens peccata magna magno fletu,
sicut pullus hirundinis sic clamat, meditatur ut columba.
CAPITULUM VIII. De quibusdam viris sanctis qui ab Isaia fuerunt usque ad Christum, et de quibusdam qui fuerunt post adventum Christi, qualiter per eos figurata sit quies cellae.
Vidit Isaias Dominum sedentem super solium excelsum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.