PL 157, col. 222

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

nisi in ea tantum necessitate, ubi timetur ne
periclitetur fides, et illud post modum corrigatur.
Nam qui mala faciunt ut veniant bona, horum justam
esse damnationem Paulus apostolus protestatur. Si
quis vero aliter in Ecclesia dispensationes facit, rationi
simul et veritati contradicit, nec solum lucernam
ardentem non habet, verum etiam aliorum
ardentes exstinguit. Et ideo non recte dicitur Christi
vicarius, sed dux est caecorum ipse caecus.
VI. QUAE TRIA ECCLESIA SPECIALITER HABERE DEBET, AD EUMDEM PAPAM.
Ecclesia semper catholica, libera, et casta esse
debet. Catholica, quia nec vendi debet, nec emi;
libera, quia saeculari potestati non debet subjici;

casta, quia nullatenus debet muneribus corrumpi.
Quando enim Ecclesia venditur vel emitur, evacuatur
fides, quia quod incomparabile factum est a Deo,
ab homine comparari posse aestimatur. Praeterea qui
vendit Ecclesiam, cupidum Judam imitatur; qui
autem 290 emit illam, Judaicam avaritiam sectatur.
Judas utique cupiditate vendidit Christum qui
est caput Ecclesiae, et Judaei avaritia emerunt illum.
Quando vero Ecclesia saeculari potestati subjicitur,
quae ante domina erat, ancilla efficitur; et quam
Christus Dominus dictavit in cruce, et quasi propriis
manibus de sanguine suo scripsit, chartam
libertatis amittit. Hanc enim libertatis chartam
Christus vindicavit in cruce, et suae sponsae Ecclesiae
per semetipsum dedit, ut homines alios per peccatum

factos diaboli servos, ipsa libera liberos et Dei
filios faceret, et suos, qui sibi diligenter servirent, et
tanquam bonae matri devoti filii humiliter obedirent.
Tunc etiam Ecclesiae castitas omnino periclitatur,
cum corrumpitur ipsa muneribus et ex casta et virgine
sponsa Domini, quasi mulier publica veraciter
facta dignoscitur. Hoc enim est proprium meretricis,
ut semper sub pretio redigatur. Haec tria quae
diximus, proprie propria Ecclesia habere debet;
quorum unum si defuerit, falso nomine dicitur
sponsa Christi; quae velut paralytica jacet, nec ligandi,
nec solvendi potestatem habet. Nam Christus
pastor bonus sponsam fidelem quaerit, respuit infidelem,
liberam sibi sociat, abjicit ancillam, castam
diligit, odit corruptam.
VII. 291 DE ARCA FOEDERIS.
Goffridus Vindocinensis monasterii humilis servus,
dilectis in Christo discipulis Hamelino et Andreae,
bona principia sorte meliori terminare.
Multis ac diversis actibus saeculi deditus, fratribus,
quos meae imperfectioni divina patientia regendos
commisit, loqui vel scribere quae debeo non
possum. Justum tamen est velle magis prodesse
quam praeesse; nec pastorem Ecclesiae decet minus
de salute animarum quam de rerum administratione
esse sollicitum. Unde, licet animus meus pro sua
consuetudine circa alia versaretur, vobis, quos specialiter
diligo, quaedam ad consolationem vestram

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.