PL 157, col. 223

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

religiosum credidi non tacere. Et quoniam de consolatione
vestra proposui, vos salubrius consolari,
vel aedificare non valeo, quam si pauca de pluribus,
quae in veteri lege facta memorantur, vestrae humilitati
studeant revelare. De his autem quae palam
sunt, et valde omnibus trita, disserere superfluum
aestimavi, quia et fastidium auditoribus generant, et
eos culpabiles exhibent de contemptu. Illa tamen
proferri necesse est quae et a vobis possint intelligi,
et vitae vestrae convenienter aptari. Igitur post Hebraeorum
de Aegypto profectionem, post maris
Rubri transitum, post Aegyptiorum exstinctionem,
quid Dominus ad Moysen ad suorum utilitatem
praeceperit, diligenter audiendum est, 292 atque
memoriter retinendum. Dicit itaque Moyses ad universum

populum, ut unusquisque pro viribus conferens
faceret tabernaculum. Collatio quidem illa non
debuit fieri qualibet coactione, sed spontanea voluntate.
Ait namque Deus ad Moysen, ut unusquisque, sicut
visum fuerit cordi suo, ea offerat quae ad construendum
tabernaculum sunt necessaria [(Exod. XXV, 2)] .
In primis quidem de Hebraeorum ex Aegypto profectione,
de maris transitu, de Aegyptiorum exstinctione
mentionem feci, et quoniam ista quibusdam
clausa sunt, ea reserare utile, imo necessarium duxi.
Quamvis enim realiter fuerint haec omnia, latent tamen
in ipsis mysteriorum pretiosa monilia. Per
Aegyptum namque, in qua, velut Dominus, Pharao
principabatur, praesens saeculum, cujus princeps est

Satanas, designatur. Hujus principis infelicissimum
dominatum Hebraeus, per quem signatur fidelis populus,
proficiscendo, id est proficiendo, Moyse duce
sapienter devitat. Qui Aegypto, praesenti scilicet
saeculo renuntiat, et suum legislatorem Christum,
ejus inhaerendo mandatis, dilectione amplectitur,
neque amplius audit vocem alienorum malignorum
videlicet spirituum, sed suam, qua dicit: Qui mihi
ministrat, me sequatur [(Joan. XII, 26)]
. Mare quidem
Rubrum, quod Hebraeis fuit praesidium, et Aegyptiis
dedit interitum, aqua baptismatis, vel lacrymabilis
poenitentia intelligitur. Quod idcirco rubrum dicitur,
quia et in baptismate Christi sanguine consecratur,
et in lacrymabili poenitentia aliquando usque ad sanguinem
oculorum, nonnunquam autem 293 usque

ad carnis macerationem pervenitur. In hoc itaque
mari adversarii nostri Aegyptii suffocantur, quia et
per baptismum, et per poenitentiam lacrymarum
peccata et crimina nostra, quae inter nos et Deum
separant, mortificantur. Tabernaculum, unde loqui
maxime coepi, pellibus et ciliciis extrinsecus fuisse
coopertum, intrinsecus vero auro et argento, aere
atque lapidibus pretiosis, multisque aliis, de quibus
dicendum per singula necessarium modo non arbitror,
legimus adornatum. In tabernaculo etiam erat
candelabrum, et arca de lignis setim fabricata; et
intra arcam, ut legitur, lex, et manna, et virga
Aaron continebantur [(Hebr. IX, 4)] . Tabernaculum
significat Ecclesiam, congregationem videlicet justorum;
pelles et cilicia, quibus extrinsecus tegebatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.