PL 157, col. 224
Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
mortificationem indicant vitiorum; per aurum, fides,
per argentum, confessio; in aere fortitudo
exprimitur, in lapidibus pretiosis pretiosa vitae
aeternae designantur eloquia. In candelabro bonae
intentionis manifesta operatio intelligitur. Per arcam
memoria, per ligna setim munditia, per legem mandata
Dei signantur. Manna vero pietatis dulcedinem
dicimus: sed virgam, disciplinae severitatem. Praecipit
benignus Deus in lege sua, pro nostra utilitate,
non pro sua necessitate, ut tabernaculum, id
est sanctificationis habitationem, ei faciamus, Ubi
vero habitatio ista facienda sit vel construenda,
Scriptura insinuat, cum dicit: Praeparate corda
vestra Domino [(I Reg. VII, 3)]
. Corda utique nostra
domino praeparamus, si sibi ea receptacula munda,
294
quae digne inhabitare possit, exhibemus. Haec
etiam receptacula non vult sibi exhiberi cum aliqua
difficultate, sed cum omni devotionis hilaritate. Multum
discretus omnipotens Dominus, non velut importunus
exactor, a nobis exigit quae non habemus,
nec ejus jussio nos sibi cogit offerre quod debeat esse
contrarium cordi nostro. Pellibus siquidem et ciliciis
tabernaculum extrinsecus bene tegimus, cum exterius
et inferius nostrum, carnem scilicet nostram, ita cum
vitiis et concupiscentiis mortificamus, ut cor nostrum,
quod tabernaculum Dei dicitur, ejus illecebris minime
corrumpatur. Ornamus tabernaculum auro, si
pura et integra fides est in corde nostro. Fides autem
pura et integra haec est, ut Patrem et Filium
et Spiritum sanctum unum Deum et Dominum esse,
sine aliqua haesitatione, sed cum omni dilectione
credamus. Licet enim Trinitas sit in personis, una
sola natura, una sola substantia est deitatis. Et
quamvis alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus
sanctus, non tamen aliud Pater, aliud Filius, aliud
Spiritus sanctus, sed Pater et Filius et Spiritus
sanctus tres quidem sunt personae, ut diximus, et
istae tres personae, unus est Deus, unius solius naturae,
unius solius substantiae atque essentiae. Et ne
in creatrice omnium creaturarum Trinitate, cui nihil
est impossibile, aliquid huic fidei contrarium sentiamus,
in humanis etiam creaturis eorum, quae dicta
sunt, similitudinem habemus. In ipsis etenim creaturis
quaedam inveniuntur, quae licet tria sint, 295
et unumquodque eorum propriam in se habeat personam
unam, eamdemque naturam habent, et unam,
eamdemque substantiam. Veniamus itaque ad fontem,
et fontis rivum consideremus: aquam etiam ab
utroque procedentem, quod videlicet stagnum vocatur,
nihilominus videamus. Ecce fontem, rivum, et
stagnum, tres personas invenimus: et licet sint tres
personae, una tamen est aqua, et aquae una eademque
natura atque substantia. Argentum ad decorem
tabernaculi offerimus, cum per veram et sanctam
confessionem animas nostras ab omni contagione
peccati et criminis mundamus. Sed ubi, et cui, et
quando confessio ipsa fiat, scire debemus. Ubi? non
apud haereticos, sicut saepe solet, fieri sed in Ecclesia
catholica unumquemque Christianum necesse est