PL 157, col. 225
Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
confiteri. Cui? suo pastori praecipue, si tamen talis
est ille, qui sua et aliena vulnera curare sciat germana
charitate, non per superbiam, detegere et publicare.
Quando? dum salus corporis manet, dum
sua quisque utitur potestate. Non debent homines,
ut confiteantur, exspectare suae vitae extremum
diem, quoniam qui usque in finem confessionem
differunt, vix aut nunquam perveniunt ad salutem.
De talibus enim dicitur in psalmo: Cum Deus
occideret eos, tunc quaerebant eum [(Psal. LXXVII, 34)]
.
Aes etiam in tabernaculo cum auro et argento solidamus,
si in fide et confessione Christi fortes usque
ad finem hujus vitae perseveramus. Multo quippe
pretiosior est fides 296 atque confessio, si cum ipsis
contra adversa omnia fuerit operis fortitudo. In
aedificio tabernaculi lapides pretiosos ponimus et
componimus, cum verba sanctae exhortationis ad
invicem proponimus atque exponimus. Debet enim
alter alteri exponendo proponere ubi fuit, ubi est,
ubi non est, et ubi erit. Ubi fuit, videlicet in paradiso,
in beatitudinis loco, ubi omni munditia abundabat
ac sanctitate, et perpetua, nisi primus homo
peccasset, fruebatur immortalitate; ubi est utique,
in hoc mundo, sub jugo asperae conditionis, ubi
quotidie in lacu miseriae versatur, et in luto fecis
ubi non est, in ea scilicet mentis devotione,
qua beati apostoli, martyres et confessores sanctaeque
virgines Deum ac Dominum nostrum multum
benignum Jesum dilexerunt, et pro ejus amore mundum
cum suo flore penitus contempserunt; ubi erit,
in illo, inquam, valde tremendo die judicii, ubi verbis
ad loquendum compositis nemo alterum protegere,
vel quasi tueri praesumpserit, ubi iniquitas verborum
compositione colorari non poterit, ubi nulli se
excusare vel quidquam occultare licebit, ubi de ipsa
conscientia accusator procedet et testis. Ibi certe
semel accusari nihil erit aliud quam aeternaliter
condemnari. Candelabrum ad honorem tabernaculi
fabricamus, cum bonae intentionis manifestis operibus
aliis bonitatis exempla monstramus. Collocamus
etiam in tabernaculo arcam, quando ad ea, quae
Dei sunt, nostram applicamus memoriam. 297 Idcirco
arca de lignis setim, quae imputribilia sunt, dicitur
fabricata, quia memoria nostra corruptionis,
vel cujuslibet turpitudinis locus esse non debet, sed
totius munditiae armarium, et castitatis sigillum.
Arca quoque intra se legem perhibetur continere,
quia nostra mens et memoria divina mandata assidue
debet observare. Manna praeterea in arca continetur
et virga; nam memoriae nostrae et pietas inesse
debet, qua humiles et mansuetos, ut in melius proficiant,
convenit obsecrari, et disciplinae severitas,
qua superbos et immites corrigi necesse est et increpari.
Correctio quidem nostra vel increpatio non
cum ira et indignatione fieri debet, sed cum tranquillitate.
Licet enim extrinsecus disciplina saeviat,
cor semper plenum sit charitate. Sciendum tamen
est, quia delinquentibus aliquando irasci possumus
et indignari. Sed iterum non oblivioni tradendum