PL 157, col. 229

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

obedientiae praecipimus ut alter alterius culpam sic
in capitulo notificet quatenus eum minari non praesumat,
nec increpet. Is vero qui accusatus fuerit
adversus suum accusatorem verbis quibuslibet non
contendat, sed unde accusatur soli abbati, vel ejus
priori humiliter atque veraciter respondeat. Liceat
unicuique qui accusatur aut humiliter culpam
agnoscere, vel si culpabilis minime fuerit, se non
audacter, sed patienter excusare. Ordinationem
istam, a Deo potius quam a nobis pro pace et quiete
animarum et corporum fratrum nostrorum factam,
si quis scienter violaverit, praeter praesentium plagas
virgarum, septem continuatis diebus absque
indulgentia cibus ei detur solummodo panis et aqua.
XII. QUAE TRIA PASTORIBUS INESSE DEBEANT.

Pastoribus Ecclesiae tria specialiter inesse debent,
justitia videlicet, discretio et providentia. Unumquemque
igitur dispensatorem Ecclesiae in judicio
justum esse decet, discretum in praecepto, in consilio
providum. Tribus istis praecipue pastor Ecclesiae
et animarum saluti, et corporum necessitati
prodesse potest. Quod si unum istorum defuerit,
caetera duo aut minus, aut nihil penitus prosunt. 305
Nam si juste judicet pastor, et indiscrete
praecipiat, ipsa indiscreta praeceptio etiam justi judicii
erit destructio. Quod si discrete praeceperit, et
injuste judicaverit, injusta et iniqua adjudicatio fiet
discretae praeceptionis corruptio. Si vero et juste judicaverit

et discrete praeceperit, in consilio autem animarum
providus minime fuerit, improvida consilii
praecipitatio erit et justi judicii et discretae praeceptionis
dissolutio. Ea propter unumquemque pastorem
Ecclesiae habere oportet et in judicio veritatem,
et dilectionem in praecepto, et in consilio sollicitudinem.
XIII. INVECTIO DEI CONTRA PECCATOREM, ET PECCATORIS CONFESSIO PRECANTIS MISERICORDIAM.
Miser homo, ego te feci de luto, et usque ad imaginem
et similitudinem meam sublimavi. + Ita est,
Bone; sola tua gratia ex fragili satis materia immortalem
et aeternum, si non peccassem, me factum
cognosco. + Tantae gratiae ingratus, factus es contemptor

obedientiae. + Sic est, Sancte, ut asseris;
locum dedi inventori meae miseriae. + Deus et Dominus
pro te servo peccati factus sum caro, et ex anima
rationali et carne perfectus homo. + Quod
profiteris, Conditor pie, et ipse profiteor; et hoc
factum est ne perirem, ego peccator. + Super haec
omnia, natus de femina, captus, ligatus, verberatus,
multas et multiplices passus injurias, occisus etiam,
ut Dei 306 filium te facerem, qui diaboli eras
mancipium. + Credo veraciter, Benigne, quod loqueris,
sed sustinere vix valeo, confusus mea magna
et longa iniquitate. + Multa et multa circa te
mea bona: multa et multa contra me sunt tua mala.
+ Ulla ratione, Altissime, negare non possum tua
verba vera esse, quia et tua bona, sicut vera propositione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.