PL 157, col. 230

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

proposuisti, circa me multa sunt; et contra
te multa mea mala; et quod est culpae gravioris, non
me reum aliquando pure confessus sum, nec meum
bene agnovi reatum. + Nullis praecedentibus vel subsequentibus
meritis te custodem Ecclesiae meae fieri
permisi, et pastorem. + Et ista quidem, Miserator
et Misericors, veritate amplector; sed tuae misericordiae,
et miserationi utrumque confiteor, et ante
fuisse, et postea esse me miserum peccatorem; et
qui vehementer timere debeo, ne ex pastore lupum
me, fecerim, et ex custode latronem. Meam itaque
miseriam non occulto, et tuam quaero misericordiam,
omnipotentiae et gratiae immensae. Tua igitur,
Deus, gratia qua factus sum, et qua sum redemptus
misericordia, mei miseri et peccatoris miserere,

et beatitudinis illius latronis me participem facito,
cui pendens in cruce dixisti: Hodie mecum eris in
paradiso [(Luc. XXIII, 43)]
.
307 XIV. ALIA INVECTIO CONTRA PECCATOREM, ET POENITENTIS PECCATORIS CONSOLATIO.
Peccator, agnosce, et poenitentiam age, qua praesumptione
contra Creatorem tuum et Redemptorem
egisti, quam tepide et negligenter in sancto ac sacro
ordine longo tempore vixisti. Serve inutilis, recole
beneficia Dei, et dilige. Appende peccata tua in
quantum appendi possunt, et expavesce. Miser Ecclesiae
sanctae minister, tracta apud te quid bonus
Dominus fecerit tibi, et tu quid fecisti: multa bona
contulit tibi, et tu multa mala commisisti. Hanc

retributionem ipse te non docuit, nec tu ab alio sic
doceri debuisti. Debitor Dei et tui deceptor, memento
promissionum, quas summo Domino saepius
fecisti, et non bene tenuisti. Ipse multum patienter
te diu exspectavit, et tu contempsisti; ipse te vocavit,
et vocat, et tu ad ipsum redire noluisti; ipse te
fugientem sequitur, non propter peccata tua persequitur,
et, ut ad eum revertaris, paterno affectu
blanditur, dicens: Nolo mortem peccatoris, sed tantum
poeniteat, et vitam consequatur [(Ezech. XXXIII,
11)]
. Iterator peccaminum, recordare extremi judicii,
et quanta ibi futura sit gloria sanctorum, et miseria
impiorum, ubi nec mala anima aliqua ex parte
bonum inveniet, nec bona malum. Vas penitus peccatis

confractum, ingemisce, dum licet, 308 et
dum induciaris, lacrymabiliter plange quidquid
contra benignum Deum, ac Dominum, corruptus a
Satana, perpetrasti; et tuam magnam miseriam confitens,
ejus magnam misericordiam humiliter quaere.
Non plus homo peccator desperes de tua imperfectione,
quam poenitendo praesumas de pietate illius
qui te redemit inaestimabili charitate. Miserum te
quaerit, non abjicit plenus misericordia, infirmum
non respuit omnipotens medicina. Optat misericors
misericorditer misero subvenire, ne justum juste
contingat miserum condemnare. Pastor ille bonus
lassam et sauciatam ovem non abjecisse, sed vexisse
legitur; nec vexisse solum, verum etiam mori maluit,
quam illa moreretur. Haec Dei misericordiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.