PL 157, col. 232
Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
quis est qui te fecit, et quid pro te fecit, et quid
tu fecisti, et qualem tu te fecisti, quatenus aut
amore Creatoris tui, aut timore inferni peccare desisteres,
et quod a te impie actum est, poenitendo
defleres, ut si 311 non requie digna, esses saltem
aliena a poena. Benignus Deus et Dominus ipse est,
qui sola gratia te fecit cum non esses, sanctam scilicet
et immortalem, si non postea propria voluntate
peccasses. Nam ibi mortua fuisti, ubi ab eo peccando
recessisti, ipse tamen ut majoris charitatis
vinculis te sibi colligaret, quae recesseras ab eo, et
capta eras a diabolo, te redemit, nec qualecunque
pretium pro tua redemptione, sed proprium Filium
dedit; tibi quidem natura et veritate carnis et animae
similem, sed virtute et omnipotentia deitatis
longe dissimilem. Et quia utrumque te quidem primum
et sociam carnem corrupisse Dei Filius agnovit,
ut utrumque redimeret, utrumque suscepit.
Ecce pro te factus est homo Deus. Factus est servus
Dominus pro ancilla. Pro te factus est creatura
Creator, pretium tuae redemptionis ipse Redemptor.
O infelix anima mea, indigna requie, et digna perditione,
agnosce, crede, et pie confitere quae pro te
misera, imo miserrima Deus sustinuit in carne assumpta!
Conceptus siquidem in Virgine matre,
comite et cooperante Spiritu sancto, eodemque duce
virgineo egressus de utero speciosus forma prae
filiis hominum, novus homo venit in mundum, ibi
pro te multas modico tempore passus injurias. O
impia et crudelis, quando superbe et sordide cogitabas,
ubi erat memoria Dominicae passi nis et crucis?
ubi spinea corona capiti tui Creatoris infixa? ubi
ejus chara facies sanguine profluente 312 de capite
cruentato suffusa? ubi ligaturae, quibus pro te
nimis crudeliter ligatus est pius et humilis Salvator?
ubi alapae palmarum? ubi plagae virgarum, et pugnorum
ictus, et impiorum sputa Judaeorum, quae
pro te sustinuit mansuetus Redemptor? ubi crux ei
imposita ad opprobrium ejus, in qua et ipse crucifixus
est? ubi loca clavorum? ubi poculum fellis?
ubi latus lancea perforatum? Haec omnia credis et
discredis; confiteris et diffiteris. Credis corde, confiteris
ore; sed discredis et diffiteris operatione.
Habes itaque fidem, sed mortuam. Nam fides mortua
est sine Dei dilectione. Si credis et non diligis,
diabolum imitaris. Credit enim diabolus, et Dominum
confitetur, et quoniam illum non diligit, nec
vel unius momenti remedium habet, et fine caret
ejus supplicium. O inverecunda, sordida, nequam!
veraciter sic egisti. Credidisti quidem, et adhuc forsitan
credis; sed Deum minime dilexisti. Quem si
dilexisses, odisses utique diabolum, et acceptam
notitiam veritatis diligenter observans, nec primam
fidem irritam fecisses, nec secundam. Abrenuntiaveras
siquidem diabolo in baptismate; in monastica
autem professione, diabolo simul et saeculo. Sed
jam nec prima professio tua Deo grata erit, nec
secunda, quia perjurium pariter commisisti et sacrilegium.
Perjurium, dum quod Deo juraveras non