PL 157, col. 233

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

enuisti: sacrilegium, dum ei, cui te devoveras,
abstulisti. 313 Quae non te solam, verum etiam
carnem sociam ita voluntati et cupiditati turpissimi
et foedissimi corruptoris exposuisti, quod
universa tui corporis membra vasa vitiorum fecisti.
O superba et inflata, cujus bona opera non sprevisti?
Tua vero, quae vix aliquid, vel pene nihil bonitatis
habebant, semper admirando laudasti. Cum
millies et millies aut cogitatione sola, aut cogitatione
simul et actione fuisses corrupta, te quasi coloribus
castitatis pingebas, et cum immundissima esses,
pudica dici gaudebas. Quod si aliquando te ream
confitens accusasti, auditori potius, non Deo auctori
placere desiderabas. Filia diaboli, violatrix templi
Spiritus sancti, quid de te dicam, imo quid digne

contra te proferam, quae pene te totam, vel penitus
totam abstulisti Deo, et contulisti diabolo? Memento,
captiva, quo pretio fuisti redempta, cujus sponsi fueris
sponsa, quam pulchra, quam sancta cum eo
semper mansisses, si ei fidem servare voluisses.
Memento etiam unde, et quo cecidisti. Vocatione
utique et electione Dei usque ad coelum ascenderas,
et in infernum corruisti. O quam pessimam sortem
sortita es, quae crudelissimum damnatorem tuum
secuta, totius bonitatis auctorem reliquisti! Deus
tuus, Dominus tuus, Conditor et Redemptor tuus,
amplius quam seipsum tibi conferre non potuit, vel
melius. Primum quidem quando te fecit, tibi dedit
seipsum. Postea cum peccato perdita esses, se tuae
redemptionis 314 contulit pretium. Tu certe peccasti,

et ipse tui poenitentiam fecit peccati. O multum
ingrata! abnegasti benignum Redemptorem,
qui pro te, ne perires, mortuus est, et terribilem
inimicum tuum, qui per linguas Judaeorum, et manus
militum eum interfecit, tibi Dominum elegisti.
Sancto fonte olim exstinxeras, et suscepti ordinis
sanctitate exstinctum contriveras, quem ad tuam
perpetuam poenam peccando suscitasti. Quandiu
cum bono Deo et pio Domino fuisti, eras contra
diabolum fortis, et debilis contra te erat diabolus;
tu sana, ille infirmus; tu domina, ille servus. At
postquam ab eo recessisti, qui te sua bonitate creavit,
et inaestimabilis charitatis dilectione redemit,
contra te, spiritus fornicationis erexit caput, et
intra viscera tua se totum immersit. Ibi pessimus

fornicator foeda nimium pollutione te maculans, et
ad te cum multitudine daemonum saepius intrans,
fetida in te vestigia dereliquit. Itaque veneno libidinis
impraegnata concepisti dolorem, et iniquitatem
peperisti. Talium conjugum est partus monstruosus,
horribilis, turpis, immundus. Vae tibi misera, quae
tui vilissimi servi ancilla facta es, et fornicatoris
pessimi concubina! O vilis facta nimis, ubi speras?
quid exspectas? jacere in sordibus est damnabile;
surgere de sordibus est tibi impossibile. Dic mihi,
si nosti, a quo tibi consilium, per quem auxilium,
ad quem refugium? Non vales accedere ad sanctos,
quia ligata es, nec invocare eos, quia muta
es. Quod si etiam tibi loqui dignarentur; 315

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.