PL 157, col. 237
Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne · Sermones (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
Et miseras et miseros
Vocat Deus misericors,
Omnes ad poenitentiam.
321 Et pollicetur veniam.
Contemptor poenitentiae
Solus est expers veniae:
Factor misericordiae
Christe, nostri miserere.
Immensa tua bonitas
Mariae dedit lacrymas:
Per lacrymarum fluvium
Fluxum restrinxit criminum.
Haec subdita daemoniis,
Atque dedita vitiis,
Hodie, dilectissimi, venerabilis et universalis regina
angelorum et hominum virgo Maria, quem
verbo concepit angelico, clauso utero natum mundo
edidit Salvatorem. O cum gaudio et fide admiranda
nativitas! Ecce mulier sine coitu concipit, gravida
sine gravitate efficitur, parit sine dolore, virgo sancta
ante partum, in partu virgo sanctior, sanctissima
virgo post partum, haec sola laetitiam matris
simul obtinere meruit, et gloriam virginitatis: de
cujus castis visceribus, Deus homo factus ad nos
venit, in sinu Virginis matris beata ubera quibus
pie nutriebatur 324 filiali dilectione appetere non
dedignans. Et nos, fratres, Dei et hominis nativitatem
devotione celebrantes exsultemus, quia haec Dei
et Domini nostri nativitas perditum vitae remedium
hominibus reddidit; novum intulit coelo gaudium.
Reparatio generis humani facta est mors peccati,
diaboli confusio, exspoliatio inferni. Haec, inquam,
ineffabilis, chara angelis, hominibus necessaria Dei
nativitas hominem, primum servum diaboli per
inobedientiae peccatum, liberum fecit; eumque,
unde ceciderat, reduxit ad paradisum, non minus
gloriae obtinentem, quam antequam peccasset, habuerat.
Ad dejiciendum hominem potens fuit inobedientiae
culpa, sed ad illum erigendum Dominicae
nativitatis potentior exstitit gratia. Valuit equidem
inficere antiqui serpentis venenosa astutia, sed infectum
curavit nati Salvatoris praepotens medicina.
Inimicus Dei et hominis diabolus miseriae inventor
exstitit, sed Deus factor misericordiae. Ille sua
fraude hominem miserum reddidit; Deus compatiens