PL 157, col. 241
Sermones (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
quia poenituit, Dominus indulget, qui si non peccasset,
nunquam poenitere de peccato potuisset et quid
creaturae Creator dimitteret, non haberet. Est igitur
bonum hominem peccare qui poenitet? Non, inquam,
sed bonum est eum poenitere qui peccavit, et non
peccet. Nec iterum peccabimus, ut Deus ignoscat:
absit. Sed peccata quae facimus, ut deleat, confessione
prodamus, et tegamus poenitentia, ne ipse
agnoscat. Aliquando tamen bonus et pius Dominus,
ad ostensionem suae bonae voluntatis, qua semper
circa peccatores, quasi quodam pii Patris affectu
haeret, ne ad poenam tradat errantes, cum nos, qui
nec bonis bene utimur, de medicina nostra facimus
plagam, ipse de vulnere nostro nobis adhibet medicinam.
De medicina etenim nostra miseri et insipientes
vulneramur, cum de abstinentia, vel qualibet
virtute nostra, quae medicina esse debuit animae,
superbimus. Sed misericors et omnipotens Deus de
vulnere nostro medicinam operatur, cum in luxuriam
corruentes, non quia sit luxuria superbia gravior,
sed quia turpior esse videtur, nos humiliat; et
sic in nobis vulnus de vulnere sanat. Iste veraciter
verus et plenus pietatis visceribus medicus, nostrae
infirmitati omnino compatiens, pro exhibenda nobis
infirmis sanitate nullum exigit pretium; sed, 331 si
tantum ab illo sanari desideramus, mercedem promittit,
seipsum videlicet et tribuit. Venit de coelis coelorum
Conditor hodierna die, ut supra diximus, de Virgine
matre natus, qui contra superbientes et impoenitentes
angelos sententiam protulit damnationis et poenitentibus
attulit absolutionis remedium. Licet, fratres
charissimi, hunc sacratissimum diem in laudem Dominicae
nativitatis totum debeamus celebrare festivum,
et in hac tam jucunda solemnitate tristitia temporali,
seu moerore carnali affici non oporteat, pro quo
hodie natus est Christus, Christianum; tamen si
placet, quod satis placere debet, aliquid vel parum
loquamur de poenitentia, sine qua peccatoribus
nulla prosunt sacramenta, nulla ab eis digne festa
celebrantur. Dicamus prius quid est poenitentia,
quo agenda sit fructu, quo tempore, et qua mentis
intentione. Poenitentia est praeteritorum humilis satisfactio
peccatorum, et cavendorum provida sollicitudo
futurorum, finis et odium mali, quoddam initium
et amor boni. Fructus poenitentiae est magnus,
utilis pariter et necessarius. Nam poenitentia, praecedente
bonitate divina, ut justus fiat, vertit peccatorem;
hominem a diabolo victum, diaboli facit
victorem. Delicta lascivae juventutis Deum meminisse
non sinit, nec ignorantias pueritiae; senes
etiam longa peccandi consuetudine deceptos reparat,
sed virtute potius mentis, quam corporis novitate. 332
Poenitentia siquidem more fidelis ostiariae
gerens officium, ostium paradisi peccantibus clausum,
quando vult, aperit; et quos poenitentes agnoscit,
recipit intra; impoenitentes vero nec prece,
nec pretio intrare permittit sed, quia mortem dilexerunt,
eos penitus excludit a vita. Eo agenda est
poenitentia tempore quo salus corporis manet, quo