PL 157, col. 244
Sermones (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
pro mundi salute nasci dignatus est, sua dulcissima
charitate, misericordia ac bonitate nobis donare
dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et
regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO III. IN NATIVITATE DOMINI III.
Christus Dei Filius, fratres charissimi, qui in Evangelio,
ut eum hodierna die corporaliter natum credamus,
docet et praecipit, ipse etiam quod concipiendus
esset in virgine, et quod de virgine nasceretur
per prophetam dixerat ante, quod sic fuisse
praedictum agnoscitur: Ecce virgo concipiet et pariet
filium [(Isai. VII, 14)]
. Quod olim a propheta de incarnatione
et nativitate Dei et Domini nostri Jesu
Christi futurum praedicebatur, jam factum agnovimus.
Nam secundum vaticinium sanctissimi prophetae
illius, virgo quaedam erat conceptura, et paritura
filium; et haec virgo fuit 337 bona Maria. Haec
enim concepit et peperit, non quemlibet, vel cujuslibet
filium, sed Deum et Filium Dei. Deus cum
Patre, Filius de Patre, Deus unus cum Patre quia
unius substantiae, unius essentiae, unius divinitatis,
unius potentiae et naturae. De Patre Filius quia in
Patre, et de Patre est sapientia ejus. Merito sapientiam
Patris ejus Filium dicimus quia, sicut rex quilibet
temporalis per sapientem filium suum regna
terrarum regit et ordinat, ita Pater coelestis per sapientiam
suam omnia creavit, disponit et gubernat.
Hunc charissimum Filium suum consubstantialem
sibi, atque coaeternum incarnari, id est ab illo hominem
assumi, et ipsum hominem misericorditer
mori disposuit, ut hominis morte secundi, primum
suscitaret a morte peccati. Sic coelestis et novus
Adam, Adam terrestrem et veterem, unde recesserat,
reparavit ad vitam. Haec sancta miseratio, id
est, inenarrabilis divinae pietatis circa peccatores
exhibitio, a Deo Patre per Filium, cooperante Spiritu
sancto, de virgine, et in virgine, et per virginem
facta est, nuntiante archangelo. Pater quidem ut
Filius incarnaretur, praecepit charitate; Filius voluntate
carnem suscepit; carnem ipsam, quam suscepit
Filius, sanctificavit in Maria Spiritus sanctus. Et
sicut sunt duo praecepta charitatis, ita duobus principaliter
modis Spiritus sanctus operatus est in sanctificatione
Virginis. Prima in Virgine sancti Spiritus
operatio exstitit; in ea omnium peccatorum mortificatio. 338
Secunda, beatae ejus virginitatis sancta
custodia. Et hoc est quod Mariae ab angelo dicitur,
priusquam in ea Dei Filius conciperetur: Spiritus
sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi [(Luc. I, 35)]
. Supervenit in eam
Spiritus sanctus quia corpus ejus et animam ab omni
peccato mundificavit. Altissimi virtus ei obumbravit
quia beatam ejus virginitatem illibatam servavit.
Et quae ante partum erat virgo sancta, in
partu facta est virgo sanctior, et post partum virgo
sanctissima; Spiritus sanctus et Altissimi virtus non
sunt duo, sed unum, sicut in Evangelio discipulis
suis Christus dicit: Ego mittam promissum Patris