PL 157, col. 246
Sermones (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
fragilitati multum compatiens, pueros quaerebat non
aetate, sed malignitate parvos, nec tamen aequales
sibi, sed similes. Huic enim puero aequari nemo potest;
sed, sicut ei nemo potest aequari, ita nemo est
qui eum in aliquo, quo salvari valeat, eo adjuvante,
non possit imitari. Natus est nobis, nostrae videlicet
causa salutis. Ad hoc enim natus est, ut sacerdos
esset, nec sacerdos tantum, sec sacerdos et sacrificium.
Non est sacerdos secundum id quod natus est
de Patre, sed propter carnem assumptam de Virgine
matre. Propter victimam utique quam accepit a nobis,
et pro nobis obtulit ipse. Ad hoc etiam nobis
apparuit, ut suae nos innocentiae, humilitatis, et patientiae
prius exemplo doceret, quam pro nobis mortem
subiret. Vitam suam novam nos docuit, quam
teneamus; dedocuit veterem nostram, et interdixit,
ne eam sequamur, quia vitam malam 341 mors
bona non sequitur. Christus puer parvulus natus de
matre, Filius excelsus Dei Patris est, aequalis ei per
omnia in divinitate. Hic pius, humilis, dulcis, benignus datus est nobis,
nostrae utique pretium redemptionis.
Debitores eramus diaboli, et quia nemo
nostrum solvere poterat quod ei debebatur per primi
hominis peccatum, in ejus carcere tenebamur
captivi, duris et diris legibus peccatorum astricti.
Nos autem a peccato liberare nemo valebat, nisi qui
solus erat sine peccato, Filius Dei. Iste sapientis
more medici, qui languebat diligens hominem, et
odio habens hominis languorem, carnem assumpsit,
et de carne sua nostri fecit medicinam peccati. Vere
assumpsit carnem, inaestimabilis scilicet misericordiae
artem invenisse veraciter creditur, ut beata vita,
quae mori non poterat, pro vita hominis moreretur.
Unde Isaias propheta sic loquitur: Et vocabitur nomen
ejus Emmanuel, quod est nobiscum Deus [(Isai.
VII, 14)]
. Quid est, Nobiscum Deus, nisi Deus de
nobis, et pro nobis homo futurus? Quod futurum
propheta praedixit, hoc evangelista Joannes jam
esse factum asserit, dicens: Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)]
. Verbum factum
caro, nihil est aliud quam Dei Filius factus homo. Habitavit in nobis,
id est in carne nostra; nostram
dico, secundum carnis proprietatem, non secundum
peccati originem. Ipse enim sanctam in sancta,
immaculatam in immaculata matre animam suscepit,
et carnem, totum, 342 ut dictum est, in Virgine
hominem. Christus, fratres, Deus et Dominus angelorum,
ut a diaboli servitute hominem liberaret,
non solum homo factus est, sed servus hominum.
Suscepit, inquam, formam servi Filius Dei, in qua
servivit hominibus usque ad mortem, et usque ad
ipsam, quam peccando perdiderant, vitae coelestis reparationem.
Primus etenim homo peccaverat, et
confractus est, elapsus de paradiso, sed Deus misericors
compatiens misero, collegit fracturas, et conflavit
igne charitatis in cruce, et quod confractum
fuerat, integrum fecit. Sic peccatorem hominem
Deus homo, et suae divinae nobilitatis voluit esse
consortem, et aeternae beatitudinis sublimavit haeredem.