PL 157, col. 247

Sermones (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

Scire autem et firmiter credere debemus quod
Christi nativitas, et mors ejus, illis solummodo
proficit, qui dilectione sequuntur eum, sicut sequendum
se docuit. Hos autem non sua membra tantum,
sed sua viscera facit, firmat eos in bono, et a malo
custodit. Unde per prophetam dicitur: Butyrum et
mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere
bonum [(Isai. VII, 15)]
. Butyrum suave est, et mel
dulce, et nihil dulcius, vel suavius est charitate, in
qua tota lex pendet et prophetae [(Matth. XXII, 40)] .
Christus hujusmodi butyrum et mel comedet: suaves
et dulces, suam videlicet charitatem habentes, in
corpus suum trajiciet, id est, sua membra, ut dictum
est, et viscera faciet. Et merito qui charitatem habent,
membra et viscera Christi dicuntur, quoniam

Christus meditatur in 343 ipsis, et per ipsos operatur.
Ut sciat, id est, ut scire hoc modo eos faciat, reprobare malum,
a malo scilicet declinare, et eligere
bonum, in electione boni usque in finem perseverare,
sicut ipse in Evangelio dicit: Qui perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit [(Matth. X, 22)]
. Tali
butyro et melle suam beatissimam matrem maxime
Christus cibavit. Hac sua et proximi dilectione ejus
sacravit viscera, de quibus sibi humana membra
aptavit. Nunquam enim in ea carnem sumpsisset,
nisi prius ab eo charitate cibata fuisset. Sed ista
charitatis gratia Maria repleta, Deo prima devovit
virginitatem, unde filium habere meruit, suum et
omnium Patrem. Haec est illa certe bona mulier,

imo beatissima Dei mater, cujus mentionem Dominus
faciebat, quando in paradiso diabolo comminabatur,
qui in specie serpentis latebat. Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem, et inter semen tuum
et semen illius: ipsa conteret tibi caput
[(Gen. III, 15)]
.
Vere beata Maria diaboli caput contrivit, quae in se
principalem ejus suggestionem penitus exstinxit.
Suggestio diaboli principalis est concupiscentia
mentis et corporis. Per concupiscentiam mentis,
quamlibet perversam cogitationem intelligimus, et
per concupiscentiam carnis, omnem pravam operationem.
Bona vero Domini mater virgo Maria horum
neutrum habuit, quae, Spiritu sancto repleta, mente
et corpore pariter sancta fuit. Semen beatae Mariae,
Christus, et quas in Christo peperit virtutes animae.

Semen diaboli, 344 vitia sunt universa. Quae vero
inimicitia inter virtutes et vitia positae sint, satis est
manifestum, quia nullum eorum quidquam desiderat,
quod alteri non sit contrarium. Verum est, fratres,
nihil est verius, quod Maria semel de virgine
carne peperit Christum, et quod Christus in baptismate
spiritualiter parit quotidie Christianum.
Unde nos, qui Christiani a Christo vocamur et sumus,
Christum verum Deum et verum hominem
hodierna die de matre Virgine natum toto corde
credamus et confiteamur, et condignis nostrae fidei
laudibus, ipsum et beatissimam ejus matrem Mariam
virginem humiliter atque suppliciter imploremus,
ut sua dulcissima pietate, et suae dulcissimae matris
intercessione, animas et corpora nostra a peccatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.