PL 157, col. 266

Sermones (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

Est itaque mater Christi, mater Christianorum. Si
mater Christi, Christianorum mater est, patet profecto,
quia fratres sunt Christus et Christiani. Nec
solum Christus Christianorum frater est, sed pater
omnium hominum et praecipue Christianorum. Et
nos quidem Christiani sumus: et voluntate, malitia
et multiplici malignitate a tanta fraternitate facti
degeneres, tanti Patris nos indignos fecimus haereditate.
Unde ad matrem ipsius, et per ipsam ad
ipsum recurramus, qui pia et misericordi dispensatione
matrem suam nostram esse voluit, ut nobis in
nostra necessitate ferret auxilium. Et quoniam
Redemptorem nostrum paratissimum ad ignoscendum
novimus, et ejus gloriosam matrem habemus,
si volumus, in adjutorium, non est nobis jacendum

in peccatis, sed citius resurgendum. Et quia nostris
meritis 381 hoc minus, imo, nihil penitus agere
possumus, aliunde quaeramus consilium. Solummodo
et misericordia Redemptoris, et ejus matris auxilio,
nobis restat agendum. Et ideo, fratres, nos miseros
et infelices humiliter confiteamur, et cum timore
pariter et dilectione oremus bonam Domini matrem
Mariam piam virginem, ut nobis peccatoribus non
indignetur, quam nunquam, ut dignum est, honoravimus,
sed multis injuriis provocavimus ad iram.
Non sit memor injuriarum, sed quo nos genuit
amore vincatur, et matris pietate circa nos haereat,
quasi jam pro peccatis deputatos ad poenam. Suscipiat
causam nostram piissima mater, et negotium
nostrum agat, nobisque auxilietur, ut nos a morte

peccatorum ejus auxilio suscitatos inducat cum
lumine fidei et sapientiae in templum gloriae coelestis,
et offerat filio suo; ad pedes ejus nos ponat, et in
Hierusalem, quae pacis est visio, cum justo Simeone
suis piis precibus faciat permanere; quod ipse
Filius Dei, et filius Virginis Jesus Christus Dominus
noster nobis donare dignetur, qui unus Deus, una
et aequali gloria et majestate cum Patre suo et Spiritu
sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.
Amen.
382 SERMO VIII. IN OMNI FESTIVITATE B. MARIAE MATRIS DOMINI.
Diem istum, fratres, merito celebramus festivum,
quem ad honorem gloriosae matris Domini beatissimae

et incomparabilis Virginis Mariae novimus consecratum.
Haec est enim quae sola virgo concepit,
virgo peperit, et post partum virgo mente et
corpore inviolata permansit. Sicut radius ex stella
procedit, sic Dei Filius processit ex Maria. Nec stella
radio prodeunte corrumpitur, nec beata mater filio
nascente violatur. Sane hujus virginis partus deificus
ei quidem fecunditatem attulit, et salvam fecit
ejus virginitatem. Et sicut voluit ut veraciter in ea
fieret una persona ipse Deus et homo, ita voluit ut
ipsa fieret una persona mater et virgo. Hunc itaque
partum beatum dicamus, imo beatissimum certa fide
credamus, quem singularis et honorabilis Regina coelorum
Virgo Maria mundo protulit, non mundi meritis,
sed Dei gratia. Verum Dei Filium, verum hominem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.