PL 157, col. 340
Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne
[(Exod. XXXIX, 8, 10)] ,
et nominum et colorum
suorum varietate, tropologice distinctas, et desiderabiles
virtutum omnium in se praetundunt species.
Sunt quoque regale sacerdotium [(I Petr. II, 8)] ,
et cum ad numerum octo beatitudinum [(Matth. V,
3-10)] , octo sint in lege inaestimabilis pretii et
decoris ex typico lino, purpura, cocco, bysso,
hyacintho, et auro, et gemmis pretiosissimis [(Exod.
XXXIX)] : non tam vestimenta quam ornamenta pontificum,
cum totius mundi fabricae tum omnium
sacramentorum, quae in Ecclesia, per sacerdotale
oportet administrari officium mirabile, ac vix humanis
verbis explicabile mysterium; et tanti ornatus
majestate vestiatur caro infirmitate circumdata,
dum adhuc peregrinatur a Domino [(II Cor. V, 6)]
anima; nonne cum illa post exhausta tot laborum
tempora, immortalitatis vestita stola, et gloriae corona,
in coelesti gloriosa regnaverit curia; quidquid
est terrestris domus ejus habitationis [(ibid., 1)] , hujus
operosas arteque elaboratas vestes, minervale
pretium, et fusilis metalli admirandis figuris opus
incusum, ac multiplicia varii coloris gemmarum
genera, pro devotione fidelium, jure mereatur habere
in operimenti sui redimicula? Et cur
eorum infima non summo induantur et obvolvantur
decore, ac gloria, cum sint uranicae civitatis, non
tam primates quam reges; cum de eis non ut de
suis Babylonius rex, sed vere ac merito summus
regum princeps Deus glorietur, inquiens, nunquid
principes mei simul sunt reges? [(Isa. X, 9.)] Reges
profecto, et senatoriae dignitatis sunt, et regem
saeculorum, qui habet in vestimento, et in femore
scriptum; rex regum et Dominus dominantium (Apoc.