PL 157, col. 341

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

XIX, 16), in decore suo vicinius in domo sua coelesti
contemplantur beati oculi eorum, et aeternae
festivitatis frequentant tripudium, nullum unquam
tantae celebritatis, et laetitiae visuri terminum. Cumque
quilibet rex terrae, in summis festivitatibus
summis, non quasi homo, sed ut alter deus, mundi
ornatibus decoretur, et qui in domibus regum sunt,
mollibus et exquisitissimis vestiantur [(Matth. XI, 8)] ;
quare sanctorum ossa et cineres, quibus ipsi purpurati
reges, et principes genu flectunt, et inclinantur,
non in operosis et maximo sumptu elaboratis
mausoleis et capsulis et involucris recondantur?
CAPITULUM II. Quod tanto cineri non comparetur materiale aurum, nec omne, quod in rebus volventibus est pretiosum.
Nimirum sicut aeternae Sapientiae non adaequatur
aurum obryzum mysticum [(Job XXVIII, 15)] , sic
tanto cineri non comparatur materiale aurum, nec
omne quod in rebus temporalibus est pretiosum.
Quid enim est aurum et omne quod ex terra est pretiosum
nisi mutato colore lutum? Sed inter cineris
naturam et auri auram magna distantia est,
quia cinis naturaliter squalet, aurum claret, hic
spiritualiter, hoc oblectat carnaliter. Hoc non permittit
securum ire inter latrones, hic invisibili compede
ligat sacrilegos ac fures, et cum praeda sua
facit stare immobiles,
ut stat Marphesia cautes.
Hoc quippe vigilantissimi papae theologi Gregorii
habet Dialogus, quod coram cujusdam

magnificae sanctitatis viri sacratissimis cineribus,
fur noctis furvum praecipue appetens, cum vervece,
quem de vicinis ejusdem electi Dei tumulo caulis
ovium, cleptim involavit, invisibilibus canis
vivus, a leone mortuo [(Eccl. IX, 4)] , imo dormiente,
steterit ligatus nexibus; nec usquam niti et se proripere,
neque praedam, quam in vultus sui confusionem,
permissus est subripere, ullo nisu potuerit
amittere; donec post matutinalem synaxin, egredientes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.