PL 157, col. 349
Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne
Christus moriatur. Nam, ut secundum Isaiae vaticinium, Medi argentum non quaerunt, nec aurum
volunt
[(Isa. XIII, 17)] , et sicut, Solino physiologo
teste, universi mortales qui sunt in oppido
Carbilae sive Barbitae, quod a Susis, opinatissima
civitate Persidis CCCXXXV, millibus passuum distat,
odio auri, coemunt hoc genus metalli, et abjiciunt
in terrarum profunda, ne polluti usu ejus, corrumpant
aequitatem per avaritiam; sic multi sanctorum,
ne quasi commendare et conciliare avidis hominum
mentibus videantur philargyriam, tanquam excellentissimae
sanctitatis suae impedimenta pretiosa
respuunt, et abhorrent ornamenta: et ut vitae tuta
facultas, pauperis angustique laris, et munera nondum intellecta Dei, per ea quae conspiciuntur
(Rom.
I, 20), sint, et intelligatur manifesta non Eois
splendentia gemmis sacraria, non ullis violata per
aevum divitiis habere dignantur mausolea. Aurea
redimicula, quae filiis saeculi sunt lucra, arbitrati
sunt ut stercora [(Phil. III, 8)] , non in suggillationem
et praejudicium devotionis Christianae, quae
sancto sanctorum Deo, et sanctis omnibus est gratissima;
sed ut liquido constet, mentibus carnalium,
quam detestabilis sit avaritia. Non caput a
membris, non membra dissident a capite; sed quemadmodum
Deus, qui solus, secundum ordinatissimam
dispensationem suae providentiae, congruentem
humanae infirmitati medicinam novit impendere;
nunc, ut antidoto parcimoniae, morbum sanet avaritiae,
rejicit materiam philargyriae: nunc eam
admittit in sacrificium justitiae; ut placere sibi probet
devotionem, et oblationem cujusque fidelis animae:
sic ejus corpus, electi, alii quidem omnem
mundi ornatum, salutaris exempli gratia, ut alios
lucrifaciant, sibi existimant detrimentum; alii se
tali dignantur honore, in sanctae charitatis et orthodoxae
devotionis augmentum. Si enim aeque et coelorum