PL 157, col. 355
Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne
examinandae peccatricis animae locum, in
tempore convenimus, tabulas aeterni decreti protulimus,
ac duas aequato examine lancos suspendimus;
et tam omnia quae ab ipsis infantiae crepundiis,
usque in ipsius ultimae necessitatis horam, honesta
et Deo placita; quam universa quae vel publice sine
poenitentia, quasi alter Deus terrae, regio egerat
fastu, et licentia, vel quae
. . . . . . furto laetatus inani
Distulit in seram commissa piacula mortem,
summae ac subtilissimae discussionis libramine libravimus.
Et quia pondus bonorum actuum ejus, appensum in statera inventum est minus
[(Dan. V, 26)] ,
judiciali sententia nobis traditum in damnationis
nostrae barathrum, ut consortem nostrum protrahendum,
juri nostro mancipavimus. Sed cum exsultaremus, sicut exsultant victores capta praeda, quando
dividunt spolia
[(Isa. IX, 3)] , et jam via scrupea proscriptam
animam, per tartarei descensus pegmata
in mortis traheremus diversoria; ecce ille martyr
adustus, ille triumphator egregius, ille de gloriosa,
et continua in nos laurea, ominoso nobis dictus
nomine Laurentius, egressus in salutem temporalis
Christi vestri, cum sempiterno Christo suo accurrit ut turbo ad dispergendum
nos; et percutere volens caput de domo impii, maledixit non modo sceptris
ejus, sed etiam capiti bellatorum ejus,
et ne exsultatio
nostra esset sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito [(Habac. III, 13, 14)] ,
terrifico clamore clamavit
post tergum triumphantium, et instar allophylorum
in typici Samsonis captivitate exsultantium [(Judic. XVI, 23 seqq.)] ,
redite praevaricatores justitiae
ad judicium [(Isa. XLVI, 8)] . Quid igitur impotes possemus
agere, quo conatu quo ausu ei, a quo toties
victi toties ab obsessis corporibus sumus ejecti, auderemus
resistere? Intolerabilis quidem nobis res
visa est, quod non licuerit principibus aeris hujus [(Ephes. II, 2)]
semel juste definita uti sententia,
quod novae legis rogationem, quam nec saecularia
quidem admittunt judicia, Tartarea cogerentur suscipere
conciliabula. Quis enim de una eademque
re semel subtili examine discussa, et judicum arbitrio,
et communi omnium consensu terminata,
duo non absque injuria cogitur subire judicia? Sed
nos, nollemus, vellemus, contra fas et jus, emensum
remetientes iter, ubi sederunt sedes in judicio [(Psal.
CXXI, 5)] convenimus, et cum aequissimam nostrae
partis causam, per omnes argutissimas propositionum
strophas, per omnia rhetorum enthymemata;
per omnia argumenta sophistica, summis niteremur
asserere conatibus; ille imperiosae auctoritatis martyr,
vas quoddam aureum admirandis figuris opus
incusum, et miri pretii et artificii ansis decusatum,