PL 157, col. 49

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

eo. Monasterium siquidem nostrum, quidquid melius
habet, et unde pene penitus vivimus, in terra comitis
Pictaviensis noscitur habere. 22 Et ideo mutare
non possum, quin aliquando cum eo loquar;
sed testem in animam meam invoco Spiritum sanctum;
hoc necessitate fit monasterii nostri, non mea
voluntate. Occasione quondam accepta, quia praedecessor
noster non potuit ad eum venire vel
noluit, quamdam nobis abstulit obedientiam, quam
me postea viginti quinque millia solidorum redimere
oportuit. In quibus tamen me ab excommunicato
debeo abstinere, si ei communicavi; vel quandiu
fuerit excommunicatus, communicavero, nunquam
mihi a Deo illius peccati fiat remissio. Haec et si
quaelibet alia vobis de me dicta sunt amara, credite

firmiter ea fallaciter et invidiose fuisse inventa.
Unde, si justum est, competens terminus ponatur;
et qui me sagittant in occulto, notificentur contra
quos scilicet canonice me praeparare debeam, et
de quibus forsitan aliquid dicam, et sine misericordia
judicemur. Veritatem, dulcissime Pater, attendite,
non verborum relationem. Aemulantur enim
me quidam, scilicet diaboli aemulatione. Quorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.