PL 157, col. 52
Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
paratus. Haec humilitas mea suo praecordialissimo
domino scripsit, et si quid 25 minus scriptum
est, cum praesens fuerit, non tacebit. Valeat
benignissimus dominus noster semper, et vigeat; et
omnis ejus inimicus aut convertatur, aut pereat.
EPISTOLA XI.
Dulcissimo patri suo, et charissimo domino universali
papae Calixto frater Goffridus, quod patri filius,
quod domino servus.
Loquar ad dominum meum, quamvis non sim omnino
utilis servus, sed tamen fidelis. Loquar ad patrem
meum, quem toto corde, tota anima, tota virtute
dilexi; et probatio meae dilectionis fuit quondam
exhibitio operis. Nihil aliud dicam, nisi quod
divina Scriptura loqui me docuit. Apud Noe pium et
justum patriarcham, nec Japhet patris amator perdere,
nec Cham patris derogator percipere patris
benedictionem promeruit: maxime Cham ille, qui
non solum patris pudenda detexit, verum etiam quae
in patre non erant pudenda finxit, et publicavit.
Unde nullatenus dubito, imo fiducialiter credo, quod
nec censura justitiae, nec jura naturae, nec vinculum
antiquae dilectionis, nec veritas apostolicae dignitatis
amica, me diutius fraudari patientur promissa
mihi patris benedictione. Scit enim pius Pater, quid
mihi, licet indigno filio, promiserit; quid mihi postea
litteris apostolicae veritatis significaverit. Faciat 26
igitur Pater bonus; ne facies filii, qui Patrem
semper dilexit, de non completa Patris promissione
erubescat ne ille qui iniquo odio semper habebit
utrumque, de contumelia Patri irrogata se ejus gratiam
adeptum glorietur, et de filii repulsa adgaudeat.
Ascendat in mentem piissimi Patris et domini, et in
memoria fixum teneat, quantum illum, antequam
novissem, dilexi; quam devote ei, antequam charam
ejus faciem vidissem, servivi. Ego sum, ego sum
ille, qui Armannum monachum missum ab eo ad
dominum papam Urbanum honorifice pro ejus amore
suscepi; et qui apud dominum papam, qui me quasi