PL 157, col. 53
Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
unicum filium diligebat, pro causis ipsius diligenter
peroravi, et totum ejus complevi negotium, testis
est mihi conscientia sicut melius potui. Valeat Pater
meus semper et vigeat; et omnis ejus inimicus
aut convertatur, aut pereat.
EPISTOLA XII.
Dilectissimo Patri et domino universali papae Calixto,
frater Goffridus suus quidquid est, quidquid potest,
quidquid sapit et habet.
Mihi, dulcissime Pater, praecepit vestra dilectio,
ut ad vos venirem, quia de charo chariorem et
de familiari familiariorem me facere, personam scilicet
nostram honorare, et Ecclesiae nostrae conferre
utilitatem disponebat vestra sancta et sincera intentio.
Veniam certe, Deo auxiliante, ad dominum
meum ei servire paratus, et recepturus ab eo quod 27
verbo et scripto mihi promisit, nec ero ingratus.
Interim humiliter rogo pium Patrem et dominum,
quatenus misso ad Carnotensem episcopum
suae auctoritatis decreto, excommunicationem
confirmet, quam episcopus ipse litteris apostolicae sedis
coactus reddidit in Nivelonem et Archembaldum,
qui plurima damna et multiplices injurias monasterio
Vindocinensi, alodio B. Petri et ejus patrimonio fecerunt,
et adhuc facere non desistunt. Praedicto
etiam episcopo apostolica sinceritas penitus interdicat,
ne quidquam a nobis contra Romanae Ecclesiae
privilegia exigere praesumat. Dictum est mihi quod
Hugo praepositus Carnotensis Ecclesiae ad vos venit,
qui, sicut dicitur, sacrilego et excommunicato Niveloni
communicat, et eum in rapina possessionum
nostrarum manutenere conatur. Si unquam bene
aliquid promeruit de celsitudine vestra humilis servus
vester, pium erga me sentiat ille vestrae dilectionis
affectum, nec verborum ejus relationem suscipiatis;
sed nostram potius exspectare veritatem,
quia me ad praesens, praevio Spiritu sancto, praesentem
habebitis. Si quid minus dixit humilitas nostra,
praesentium latoris lingua supplebit. Hoc intersigno
praesentes litteras meas esse Pater meus agnoscat,
quod Armanno monacho Romae pro ejus amore
bene servivi; et cum apud Turonum nocte nudatus