PL 157, col. 527

Epistolae et privilegia (Hugo Lugdunensis), J. P. Migne

potissimum elegerint, et clericis notum fecerint.
Promisit autem abbas et monachi sui, per manum
nostram, quod tam in his quam in aliis quae ad Bisuntinam
dioecesim pertinent, Ecclesiae Bisuntinae,
salvo ordine suo, obediant, et canonicos bannos,
atque excommunicationes archiepiscopi et ministrorum
ejus diligenter observent. Statuimus igitur, et
apostolica auctoritate firmamus, ut definitio ista
utrinque inconcussa servetur. Si quis vero hujus
nostrae definitionis scienter temerator exstiterit, nisi
infra quadraginta dies post commonitionem resipuerit,
et ei cui injuriam intulerit amicabili compositione
aut judicio competenti satisfecerit, laesae apostolicae
majestatis reus habeatur.
Actum Lugduni publice, anno Incarnationis Donicae

1196, pridie Kal. Aprilis, Sabbato in Albis.
Hujus vero definitionis testes sunt isti: S. Hugonis
Gratianopolitani episcopi; S. Irmionis Diensis episcopi;
S. Lingonensis episcopi; S. Rostanni Lugdunensis
archidiaconi, S. Theotardi Lugdunensis camerarii,
S. Joceranni Lugdunensis cantoris, S. Godonis
canonici et archipresbyteri, S. Mainerii decani
Bisuntini, S. Hugonis, S. Stephani, S. Willelmi archidiaconi,
S. Stephani cantoris, S. Hugonis archid.
S. Jarentonis abbatis, S. Joffredi prioris, S. Hugonis
monachi, S. alterius Hugonis de Berth monachi,
S. Odonis monachi, S. Eurardi monachi.
XXIX. Charta donationis ecclesiae Sancti Joannis de Bruillolis ab Hugone archiepiscopo Lugdunensis Ecclesiae, abbatiae Saviniensi. [(DE LA MURE, Hist. ecclés. de Lyon, p. 390, ex chartulario Saviniac., fol. 120.)]

Archiepiscopus Hugo Lugdunensis Sancto Martino
Saviniensi et domno Iterio abbati secundo et monachis
ibi Deo servientibus ecclesiam Sancti Joannis
de Bruillolis donavit atque laudavit sub testibus his:
Girino Calvo, Girino capellano, Berardo Ursel, Catardo,
Bostanno, Ferlo. Willelmus d' Algerolis quoque
et frater ejus Pontius pro se suisque parentibus
partem quam in hac ecclesia possidebant dederunt
Sancto Martino, et memorato abbati sine aliquo munere:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.