PL 157, col. 528

Epistolae et privilegia (Hugo Lugdunensis), J. P. Migne

reliquam partem Artaldus senex qui jure haereditario
suam esse dicebat, dedit similiter in capitulo
Saviniensi coram abbate et fratribus. Wilelmus
de Malboson etiam quod in ipsa ecclesia quaerebat
sine ullo retentu dedit atque wirpivit. Amblardus et
Theotyrinus Portati et Bosi quod illic visi erant
habere, ex toto dedere. Qui haec dona infregerit,
sive calumniatus fuerit, anathema sit. Amen.
XXX. Charta donationis ab archiepiscopo Hugone Lugdunensi abbatiae Saviniensi de capella S. Petri de Camopseto. [(DE LA MURE, ibid., ex chartulario ejusdem abbatiae, fol. 121.)]
Domnus Hugo Lugdunensis archiepiscopus ecclesiam

Sancti Laurentii, et capellam Sancti Petri Camopseti
cum decimis et eorum appendiciis dedit
atque laudavit Sancto Martino Saviniensi, et abbati
Iterio secundo, monachisque inibi Deo famulantibus.
Signum Wigonis abbatis fratris ejus, Arberti archidiaconi,
Girini Calvi, Girini capellani, Bostanni,
Arberti archipresbyteri.
XXXI. Charta donationis ecclesiae de Bessennaco abbatiae Saviniacensi ab Hugone Ecclesiae Lugdunensis archiepiscopo. [(DE LA MURE ibid., ex chartulario abbatiae Saviniacensis.)]
Lugdunensium archiepiscopus Hugo, Deo inspirante,

ecclesiam de Bessennaco dedit Sancto Martino
Saviniacensi et abbati Iterio secundo, monachisque
ibidem degentibus. Huic ecclesiae dominabantur
Wigo Longus, Amblardus et Willelmus fratres
illius, qui pro sua suorumque parentum redemptione
absque ullo munere S. Martino Saviniacensi ex integro
dederunt atque laudaverunt, teste Barnuino
archipresbytero et Hugone de Lasney; Stephanus
Nigellus partem quam ab uxore acceperat dedit in
obitu suo Sancto Martino; testibus filiis ejus Wilelmo
et Stephano, necnon Stephano Willenco, et
fratre ejus Hugone.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.