PL 157, col. 537

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

Tunc nobis prophetiarum claustra patuerunt, et
earum arcana revelata sunt, et admovimus animum
ad percipiendum verum earum intellectum, moratique
sumus super ipsum explanandum. Unde perpendimus,
et quod in eis intelligendum, et quod inde
est credendum, videlicet quod unus sit Deus, in
personarum Trinitate, quae nec ullo se praecedunt
tempore, nec aliqua a se segregantur divisione,
quas Christiani Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum
nominant, et quod beata Maria de Spiritu
sancto concipiens, sine virili commistione Christum
peperit, corpus generans animatum, quod incomprehensibilis
deitatis esset habitaculum. Unus itaque
Christus tribus perfectus substantiis, corpore scilicet
anima et deitate, idem et Deus et homo est, et

quod eum Judaei crucifixerunt, sua dispositione et
voluntate, ut sicut erat creator, fieret et redemptor
totius sanctae Ecclesiae, fidelium scilicet praecedentium
et sequentium, mortuusque corpore et sepultus,
et tertia die resurrexit a mortuis, ascendit etiam in
coelum, et ibi simul est cum Patre, venturus in die
judicii, judicare vivos et mortuos, sicut prophetae
locuti sunt, et futurum praedixerunt. Cum itaque
divinae miserationis instinctu ad tam excelsum hujus
fidei gradum pervenissem, exui pallium falsitatis,
et nudatus sum tunica iniquitatis, et baptizatus in
sede Oscensis civitatis, in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti, purificatus manibus Stephani gloriosi
et legitimi ejusdem civitatis episcopi. Hora
etiam baptismatis, praeter ea quae praemissa sunt,

credidi beatos apostolos, et sanctam Ecclesiam catholicam.
Hoc autem factum est anno a nativitate
Domini millesimo centesimo sexto, aetatis meae anno
quadragesimo quarto, mense Julio, die natalis apostolorum

PETRUS.
A tenera igitur pueritiae aetate quidam
mihi perfectissimus adhaeserat amicus, nomine
Moyses, qui a primaeva aetate meus consocius fuerat
et condiscipulus. Ad hunc cum pervenisset sermo
quod ego paterna lege relicta Christianam delegissem
fidem, relicto suae stationis loco, ad me festinus
pervenit, in ipso adventu quemdam vultum ferens
hominis indignantis, et increpans salutavit me more
non amici, sed quasi alieni, et sic exorsus est: Vah,
Petre Alfunsi! Multum pertransivit temporis, ex
quo ad te venire, te videre, tecum loqui et commorari

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.