PL 157, col. 538

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

Petri et Pauli. Unde mihi ob venerationem
et memoriam ejusdem apostoli, nomen quod est Petrus,
imposui. Fuit autem pater meus spiritualis
ALFUNSUS, gloriosus Hispaniae imperator, qui me de
sacro fonte suscepit, quare nomen ejus praefato
nomini meo apponens, Petrus Alfunsi mihi nomen
imposui. Cumque notum esset Judaeis qui me antea
noverant, et probaverant peritum in libris prophetarum
et dictis doctorum, partem etiam non magnam
habere omnium liberalium artium, quod legem
et fidem accepissem Christianorum, et unus essem
eorum, quidam eorum arbitrati sunt me hoc non
fecisse, nisi quia adeo omnem abjeceram verecundiam,
quod et Deum et legem contempseram. Alii
vero propterea me fecisse dicebant, quod non ut

decuerat prophetarum et legis verba intellexissem
Alii autem vanae gloriae imputabant, et me hoc fecisse
calumniabantur ob honorem saeculi, eo quod
Christianorum gentem caeteris omnibus superesse
conspicerem. Hunc igitur libellum composui, ut omnes
et meam cognoscant intentionem, et audiant
rationem, in quo omnium aliarum gentium credulitatis
destructionem praeposui, post haec Christianam
legem omnibus praestantiorem esse conclusi. Ad
ultimum etiam omnes cujuslibet Christianae legis
adversarii objectiones posui, positasque pro meo sapere
cum ratione et auctoritate destruxi. Librum
autem totum distinxi per dialogum, ut lectoris animus
promptior fiat ad intelligendum. In tutandis etiam
Christianorum rationibus, nomen quod modo Christianus

habeo, posui: in rationibus vero adversarii confutandis,
nomen quod ante baptismum habueram, id est
Moysen. Librum etiam in titulos duodecim divisi, ut
quod lector quisque desiderat, citius in illis inveniat.
INCIPIT DIALOGUS PETRI COGNOMENTO ALPHONSI, EX JUDAEO CHRISTIANI ET MOYSI JUDAEI.

sollicitus fui, sed meus affectus caruit effectu
usque modo, cum te laeto Dei gratia video vultu.
Nunc tuam mihi, quaeso, patefacias intentionem, et
per quam vel antiquam deserueris, vel novam legem
delegeris pandas rationem. Novi enim bene olim to
valere in scriptis prophetarum, et verbis nostrorum
doctorum a pueritia quoque super omnes coaequaevos
tuos legis relatorem fuisse, et si quis adversarius
esset, te illi defensionis clypeum opposuisse; Judaeis
in synagogis ne a sua unquam fide recederent praedicasse,
conscios docuisse, doctos in majus provexisse.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.