PL 157, col. 539
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
Ecce autem nescio quo pacto video commutatum,
et a semita rectitudinis alienatum, quod ut
meo videtur animo, errore existimo factum. Cui
ego: Plebeiorum et imperitorum mos est hominum,
ut si quem quidquam contra suam agere viderint
consuetudinem, licet id rectum et justissimum permaneat,
illorum tamen aestimatione atque judicio,
injustitiae et nomen et culpam subeat. Tu vero in
philosophiae cunis enutritus, philosophiae uberibus
lactatus, qua fronte me potes inculpare, donec ea
quae fecerim, justa an injusta valeas probare?
MOYSES.
Quoniam duo contraria meo occurrunt
animo: unum, quia aestimo te prudentem virum non
potuisse recedere ab ea quam tenebas lege, nisi
hanc quam suscepisti veraciter cognovisses meliorem;
alterum, quia legem quam teneo ego, et tu
reliquisti, pro meliori habeo, ideo et quod tu fecisti
errorem aestimo, et cui potius parti acquiescam
ignoro. Quamobrem peto a te ut hujus dubitationis
scrupulum ab animo meo depellas, et uterque in
alternae rationis campo discurramus, donec ad hujus
rei indaginem perveniam, et an justum sit factum
tuum, an injustum cognoscere valeam.
PETRUS.
Natura habet hoc humana, ut animo
quoquo pacto conturbato, in vero falsoque discernendo
discretionis careat oculo. Nunc itaque nisi
omnem a pectore tuo perturbationem dimoveris, ut
more sapientum et quae justa sunt collaudemus, et
quae injusta sine contentione rejiciamus, nostro
operi finem nullatenus imposituri, in vacuum verba
jactabimus.
MOYSES.
Pactionem istam libens suscipio, et ut tu
eamdem in te suscipias rogo.
PETRUS.
Ego certe laetus consentio.
MOYSES.
Hoc etiam si placet imploro. Quod si
aliquam de Scripturis auctoritatem attuleris, secundum
veritatem Hebraicam hoc facere velis. Quod si
aliter facias, me non recepturum esse agnoscas. Sed
et si ego aliquam, juxta quod apud nos est, tibi adducam,
et ut eam volo recipias, et quod verum agnoveris,
nullatenus contradicas.
PETRUS.
Et hoc ego certe non abnego, tuo namque
ipsius gladio occidere te multum cupio.
MOYSES.
Praeterea si quid interciderit aliquando,
quod a legum alienum videatur proposito, non te
pigeat quaeso, sed de caeteris artibus cum opportunus
exigerit locus, interroganti respondere studeto, concedasque
volo ut mutua ratione mihi aliquando
interrogare, aliquando liceat respondere, aliquando
etiam adversari, prout sermo dederit mihi.
PETRUS.
Concedo. Jam interrogare tibi liceat, de
quacunque re vis sapere, et quavis intentione.
MOYSES.
Concedis tu Moysen filium Amram verum
prophetam Israelitici populi, et vere a Deo missum
fuisse [(Exod. III)] , et quidquid ex Dei nomine prophetaverit
fideliter enuntiasse et dixisse?
PETRUS.
Concedo utique.
MOYSES.
Concedis quoque omnes post Moysen prophetas