PL 157, col. 540

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

pro ejus lege confirmanda venisse; non in
aliquo redarguenda?
PETRUS.
Et hoc etiam concedo.
MOYSES.
Nec negas legem, quam in praesenti Judaei
tenent, et a Moyse scriptam asseverant, eamdem
per omnia, sicut Moyses eam scripsit, permanere
PETRUS.
Quomodo, quaeso, negare potero, praecipue
cum eadem lex eisdem Moysi verbis, a nostris
olim, quibus fidem adhibemus, doctoribus translata,
et apud nos scripta habeatur, praeter in quibusdam
locis, ubi licet mutentur verba, eadem est
tamen sententia?
MOYSES.
Quomodo igitur te video eam esse transgressum,
et ab ipsius semitis devium?
PETRUS.
Non est ita, sed nunc completam ejus,

prout debeo, fidem conservo, et per rectissimas
ejus semitas recto gressu procedo.
MOYSES.
Ex verbis tuis datur intelligi, ex legis et
prophetarum verbis te rectum sensum concipere,
Judaeos autem, ejusdem legis cultores, ab ejus recta
intentione alienos existere; unde et tuo judicio male
videntur intelligere.
PETRUS.
Bene verborum meorum sensum penetrasti.
MOYSES.
Fac igitur me cognoscere in quo tibi
videtur Judaeos errasse in legis explanatione, te
vero melius intelligere.
PETRUS.
Quomodo video eos solam legis superficiem
attendere, et litteram non spiritualiter, sed
carnaliter exponere, unde maximo decepti sunt

errore.
MOYSES.
Quid his verbis significes non satis perpendo,
unde ut apertius loquaris exoro.
PETRUS.
Non reminisceris doctorum vestrorum,
qui vestram doctrinam, cui lex vestra tota, secundum
vos, annititur, scripserunt, quomodo asseverant
Deum corpus et formam habere, et ejus ineffabili
majestati talia applicant quae nec ulla constant
ratione? Quin et de eo tales protulere sententias,
quae non aliud nisi verba videntur jocantium in
scholis puerorum, vel nentium in plateis mulierum.
Item, secundum vestri intellectus capacitatem legem
explanantes, vos captivitatem speratis evasuros eo
modo quo fieri nequit. Item in captivitatis evasione

speratis vos adeo inusitatum fieri miraculum, ut
vestros suscitet mortuos, qui terras denuo ut prius
incipiant inhabitare. Item vos in captivitate existentes,
de omnibus legis praeceptis, etiam secundum
vestram explanationem, nihil nisi minimum quid
contueor agere. Idipsum autem quod agitis Deo placere,
et acceptabile creditis, de eo quod praetermittitis,
eum nequaquam vos culpaturum confiditis,
omniaque complesse vobis videmini, quod evidenter
obtinet maximum locum erroris. Sunt enim alii
perplures errores, in quos vos conjecerunt non
sanae legis explanationes.
MOYSES.
Nimis profunde in nostram inveheris
infamiam, et vis opprimere gentem Judaicam. Et
verba quidem sunt pauca et levia, sed est in eis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.