PL 157, col. 548

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

Extremitas septentrionalis inhabitalis frigore
ostendens, meo satisfecisti desiderio. Rogo itaque
mihi ostendas, quare vel illa pars terrae quae est
ultra Aren ad meridiem non incolatur, prout ista
quae est citra ad septentrionem, ut ista Aren sit in
medio habitabilis regionis, vel quare pars illa quae
est ultra, non est habitabilis, et illa quae citra est
versus aquilonem inhabitabilis.
PETRUS.
Quoniam centrum circuli solis est extra
centrum circuli terrae a septentrionis parte, unde

cum sol ad sex meridianae plagae signa, quae
sunt a Libra ad Arietem descenderit, quia tunc terrae
propior est, vicinitate caloris terram exurens, omnium
rerum infecundam et omnino sterilem reddit,
ideoque inhabitabilis existit. A primo igitur climate
usque ad septentrionem habitabile remansit spatium
climatibus septem distinctum. Quidquid autem a
septimo climate, cum sol inde ad sex meridianae
partis signa declinat, totius caloris expers remanet
abundatque imbrium, nubium et frigoris superfluitate,
unde et omnis animalis caret habitatione.
Quomodo autem centrum circuli solis extra centrum
circuli terrae sit, a parte septentrionis, oculis subjecta
aperte demonstrat descriptio:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.