PL 157, col. 549

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

MOYSES.
Rem hactenus ignoratam brevi, sed luculenta
mihi, gratias ago, demonstrasti ratione, satisque
illis responsum esse video, qui aliter aliquatenus
de terrae sentiunt divisione.
PETRUS.
Expleto Dei nutu praesenti sermone, ad
propositum libet redire.
MOYSES.
Dignum censeo.
PETRUS.
Vestri doctores in doctrinae libro tertio,
Deum in loco esse asserunt sex partibus terminato,
affirmantes testimonio hoc Danielis qui ait: Cum
egrederer ecce princeps Graecorum ingressus est [(Dan.
X)]
. Concipiunt enim ex hoc quia in loco tali est
Deus, ubi introitus sit et exitus. Quod si ita est,
patet ergo quia in loco consistat sex partibus
terminato. Si vero terminato circumscribitur loco,

tunc aliquis locus vacuus est a Deo. Quod si est,
quomodo scit quid fit in alio loco ubi ipse non est,
aut quomodo operatur in eo?
MOYSES.
Potest quippe sapientiam talem et voluntatem
habere, ut quod alibi est et per sapientiam
norit, et per voluntatem operetur.
PETRUS.
Volo igitur mihi respondeas, utrum illa
sapientia atque voluntas sint in eo et cum ipso semper,
an extra illum, et sic quoque sine ipso. Si
enim dicas quod in eo sint, et non extra illum, idem
de eis proveniet quod de ipso, quia non in omni erit
loco. Quomodo ergo scire potest quid alibi sit aut
operari? Si vero dicas extra illum esse et omnem
locum implere, tunc ab illo sunt diversae. Sciunt
enim aliquid quod nescit ipse, et operantur per se

quod non operatur ipse. Igitur ipsae creatrices, et
non indiget mundus Deo.
MOYSES.
Possunt quidem in eo esse, et in omnem
locum sciendo et operando emicare, ut sol cum in
uno consistat loco, radios tamen usquequaque calefaciendo
diffundit, et illuminando.
PETRUS.
Si ita est, sequitur ergo quod illa sapientia
atque voluntas non aequaliter ubique consistant.
Quidquid enim ita diffunditur, non eamdem vim in
ultimo quam in suo habet principio, quod minime
convenit Deo. Quoniam quidem autem terminum
Deo imponere audetis, utinam vel simplum crederetis
et non corporea ei accidentia ascriberetis!
MOYSES.
Quomodo nos hoc credere dicis?

PETRUS.
Dicitis siquidem eum singulis diebus
semel in die irasci, afferentes in medium testimonium
David, dicentis: Fortis irascitur quotidie [(Psal.
VII)]
. Prima etiam hora diei eum irasci asseritis,
causam hujus irae esse dicentes, quod in illa hora
reges iniquitatis exsurgentes, diademata sibi imponunt,
et solem adorant. Videsne quam absurdus sit
sermo iste et quoniam fatui sint qui haec protulerunt,
cum irae discretionem prorsus ignorent, quam si
nossent, non hoc de Deo sentirent.
MOYSES.
Quid igitur iram censes esse?
PETRUS.
Ira est quando audito aliquo quod displiceat
verbo colera rubea, id est, fel fervet, et super
hepatem diffunditur, et sanguini commiscetur. Inde
siquidem homo calescit, et in facie pallescit. Hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.