PL 157, col. 554

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

Israel: Custodite sollicite animas vestras. Non vidistis
similitudinem aliquam in die qua locutus est vobis
Dominus in Horeb de medio ignis, ne forte decepti
faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem
viri vel feminae, similitudinem omnium jumentorum
quae sunt super terram, vel avium sub coelo volantium,
aut reptilium quae moventur in terra, sive piscium qui
subter morantur in aquis [(Deut. IV)]
. Cumque eis prohibuisset
ne Deum compositis corporibus assimilarent,
veritus etiam ne forte eum simplicibus corporibus
conformarent, adjunxit: Ne forte elevatis
oculis ad coelum, videas solem ac lunam, et omnia
astra coeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae
creavit Dominus Deus cunctis gentibus quae sub coelo
sunt [(ibid.)]
. Nec reputes Moysen haec populo praecipientem

metuisse quod praedictorum corporum
figuras vel imagines adorarent, cum creaturas esse
non dubitarent, sed hoc potius timuit, ne Deum
imaginem alicujus horum habere crederent, et ideo
pro eo hujusmodi factas similitudines adorarent.
MOYSES.
Subtilis admodum est ista sententia, nec
sensu cujuslibet pervia, unde adhuc aliqua patentior
est mihi necessaria.
PETRUS.
Isaias propheta ait: Cui assimilastis me,
et aequastis, dicit Sanctus? [(Isa. XL.)]
Et rursus: Cui
similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? [(Ibid.)]
Et iterum: Cui assimilastis et adaequastis et
comparastis me, et fecistis similem? [(Ibid.)]
David
quoque verba Deum non esse localem comprobant,
ut per hoc consequenter eumdem corporeum non

esse innuant. Ait enim: Quo ibo a spiritu tuo, et
quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum tu
illic es, si descendero in infernum, ades. Si sumpsero
pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me
dextera tua [(Psal. CXXXVIII)]
. Salomon quoque idem
sentiens dicit: Ergone putandum est quod vere Deus
habitet super terram? Si enim coelum et coeli coelorum
te capere non possunt, quanto minus domus haec
quam aedificari? [(II Par. II.)]
Et alibi: In omni loco
oculi Domini contemplantur bonos et malos [(II Par.
XVI)]
.
Et Jeremias: Si occultabitur vir in absconditis,
et ego non videbo eum, dicit Dominus? Nunquid non
coelum et terram ego impleo, dicit Dominus? (Jer.

XXIII.) Nunc liquido advertere potes quoniam si Deum
corpus et omnia corporis membra habere dicentes,
Scripturas quarum hoc auctoritate volumus probare,
superficie tenus exponamus, omnibus supradictis
testimoniis contraimus.
MOYSES.
Quia sensus meus quantum Scripturis sit
contrarius video, quantum et a ratione deviet, secundum
promissum audire desidero.
PETRUS.
In magnae rationis palatio accubituri
ipsius palatii solum quibusdam sententiarum floribus
sternamus, ut post delectabilius in eo ratiocinaturi
sedeamus. Illaeque sententiae erunt nobis quidam
gradus ad comprobandum quod Deus sit, et ad
cognoscendum quid sit. Prius enim debemus probare
Deum esse, et post ostendere nihil illi simile

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.