PL 157, col. 555

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

esse. Quaedam enim pars hominum et Deum esse
negant, et mundum ab aeterno ac sine Creatore
fuisse confirmant. Quae nos necessitas cogit ut
prius Deum esse qui mundum creavit monstremus.
MOYSES.
Quare hoc in praedictis de Scripturis loquens
minime fecisti, ut prius Deum esse ostenderes?
PETRUS.
Qui Scripturis fidem accommodant,
Deum esse non negant, ideoque non necesse fuit
probare hoc Scripturae credentibus, sed tantummodo
nulli scripto credentibus.
MOYSES.
Cum Deum esse per Scripturas nolis
probare, ipseque nullo sensu corporeo sit comprehensibilis,
multum audire me juvat qua ratione philosophica
comprobari valeat.

PETRUS.
Si mundum cum omnibus quae in eo sunt
creatum esse monstravero, tunc Deum qui interpretatur Creator
necessario esse concludam.
MOYSES.
Et quomodo hoc probare poteris?
PETRUS.
Sapere tribus modis dicitur. Aliud enim
est quod aliquod corporeo sensu percipitur, aliud
quod necessaria ratione tantum cognoscitur, aliud
quod per aliarum rerum similitudinem invenitur.
Illud quod aliquo sensu percipitur, nullo alio argumento
comprobari potest, ut aliquis a nativitate
caecus nullo alio modo nisi solo auditu colorum varietates
distinguere potest, auditusque non ex toto
satisfacit animo ejus, et sic de caeteris sensibus corporeis.
Quod vero necessaria cognoscitur ratione,
tale est velut cum dicimus aliquod corpus eodem

momento moveri, et stare non posse; aut est et
non est de nulla re veraciter praedicare posse. Illud
autem quod per similitudinem percipitur, tale est
ut sicubi vocem audieris, ibi aliquid vocale esse intelligis,
quamvis minime videas, vel cum ubilibet
fumum conspexeris, illic ignem et si non videas esse
cognoscis. Itidem si vas aliquod factum conspicimus,
factorem ejus aliquem fuisse pro certo scimus [(Rom. I)] ,
etsi non videmus. Itaque mundum prius
creatum esse debemus probare, ut ita constet aliquem
ejus Creatorem fuisse. Cumque mundi Creatorem
probaverimus, consequenter quod ipse Creator
nullam habeat similitudinem ratione ostendemus.

MOYSES.
Dignum est me sermonibus tuis benedicere,
a quibus tantum me credo fructum suscipere.
Promissum igitur comple, jamque palatium
quibus dixisti floribus sterne.
PETRUS.
In hoc vero philosophi omnes consentiunt
quod principium rerum est perfecta sapientia,
lumen praeclarum, substantia substantiarum, argumentum
rerum universarum; post hoc est mundus
animae universalis, post illum vero materia. Haec
autem duo, universalis scilicet anima atque materia,
simplicia sunt, et omnium creaturarum prima, totiusque
rei compositae origo et causa, de quibus
gradatim factum est firmamentum, cum omnibus
quas possidet formis et imaginibus.
MOYSES.
Ex verbis tuis datur intelligi, firmamentum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.