PL 157, col. 556
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
cum omnibus quae in eo sunt esse compositum.
In plerisque autem locis reperi scriptum quidquid
infra circulum lunae est esse compositum, quidquid
autem supra simplum.
PETRUS.
Firmamentum quidem cum omnibus quae
continet in rei veritate est compositum, sed respectu
eorum quae circulo subjacent lunae dicitur simplum.
Sic enim est in omnibus rebus, ut aliquid respectu
ejus de quo factum est dicatur compositum, respectu
vero ejus quod de eo fit, simplum. Eodem modo
quidquid supra lunam est ad ea quae sub luna sunt
simplum est, quod de eo facta sunt. Ad materiam
vero compositum, quoniam de ea est factum.
MOYSES.
Apertius intelligere volo quomodo firmamentum,
cum una sit substantia, dicatur compositum.
PETRUS.
Omne corpus est compositum, omne
autem compositum aut est substantiale aut partitiale:
substantiale, veluti cum una substantia alii
jungitur; partitiale, cum unius substantiae partes
conjunguntur. Substantia vero jungitur, ut caput ex
ossibus, carne et venis insimul junctis componitur,
velut janua ex ligno et ferro composita. Sic omne
quod diversarum substantiarum conjunctione perficitur,
substantiale compositum dicitur. Partitialis
autem compositi subtilior est compositio. Quod patet
per hoc quia omne corpus, quod longitudinem,
latitudinem et altitudinem habens, diverso non jungitur
corpori, solius suae substantiae componitur
partibus, ut si argenti partes multae junguntur, donec
aliquid ponderosum ac solidum reddant. Hoc
autem compositum superiori simplicius est. Illud
vero ex toto dicitur simplum, quod hujus utriusque
compositionis est expers. Et quoniam firmamentum
est corpus, tribus constans dimensionibus, vere
quidem est compositum.
MOYSES.
Rationem nosse desidero, quomodo omne
corpus longitudine, latitudine et altitudine constans
compositum sit.
PETRUS.
Omne corpus cujus natura in aliquam
partem est mobilis, non movetur in eamdem partem
nisi per naturam suam. Notum est autem quod
pars illa ad aliquam movetur per naturam, illa est
ejus naturalis locus. Cumque ita sit, impossibile
est ut ullam dimensionem habeat ad aliam partem,
quae sit contraria naturali ejus loco. Quod si inventum
fuerit ad aliam partem aliquam habere dimensionem,
aliquid horum duorum est causa quare
id faciat, scilicet vel quia extrinsecus est compositum,
ut paries ex superpositione lapidum junctus,
vel intrinsecus, ut arboris partes ab intimo prodeuntes,
sese hac illacque diffundunt, et aliquam
dimensionem recipiunt. His datur intelligi quod
quidquid aliquam habet dimensionem, ad aliam
partem, quae naturali sui motus parti contraria est,
compositum esse. Ergo et firmamentum, quamvis
una substantia sit, compositum est.
MOYSES.
Ratio jam firmamentum, cum omnibus
quae possidet, perdocuit esse compositum. Quomodo