PL 157, col. 560
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
sit, neminem latet. Iterum cum materia quae
creata est nullam in se habeat formam vel imaginem,
multo minus Deus ipsius naturae, Creator, qui simplioris
et subtilioris est naturae ullam putandus est
habere similitudinem. Promissum ergo complentes,
Deum nullam habere similitudinem, lucide, ut opinor,
per rationem probavimus.
MOYSES.
Gratias Deo et tibi, quoniam omnium
Creatorem nulli creaturae similem esse, nullum principium
aut finem habere, sine ullo dubitationis
cognovi obstaculo. Patuit etiam ex verbis tuis Deum
Creatorem omnium rerum radicem et fundamentum
principaliter esse; secundario vero, animam et materiam
et quod Deus fecerit animam, et quod anima
a Deo facta operetur in materia. Scrupulum autem
unum qui adhuc mentem remordet, tua sagacitate
expostulo enodari. Legi siquidem in libris philosophorum
plerisque, quinque ante mundi constitutionem
fuisse, Deum scilicet qui omnium rerum originem
tenet, post eum vero animam et materiam,
tempus et locum. Cum ergo de tribus praecedentibus
disserueris, valde miror quare de ultimis duobus
nullam feceris mentionem.
PETRUS.
Quia nihil ad praesentem pertinent tractatum,
de eis loqui indicavi superfluum.
MOYSES.
Et si a tractatu videtur alienum, tamen
quid tu de his sentias audire desidero, quia sapientes
catholici ad quorum fidem tu conversus es, longe
aliter de his senserunt quam antiquorum philosophorum
libri loquantur. Nam catholici haec principium
habuisse, philosophi autem veteres aeterna
testantur esse.
PETRUS.
Illis procul dubio fidem adhibeo qui ea
non cum mundo, sed ab antiquitate fuisse dixerunt.
MOYSES.
Qualiter hoc possit constare, per rationem
desidero nosse.
PETRUS.
Locus duobus modis dicitur. Aliquando
enim causa alterius rei, aliquando per se. Alterius
causa dicitur, dum alicui loco res aliqua inseritur,
et ipse dicitur esse locus illius rei, dum res illa in eo
consistit, et locus dicitur partialis. Quod si res illa
a loco ipso discesserit, locus unum quod prius habebat,
scilicet relationem, amittit, quia jam illius
locus esse non dicitur. Locus autem per se qui universalis
dicitur, vacuitas quaevis vocatur, de quo
non debemus existimare quod causa ejus rei quae
est in eo existat, quoniam locus semper rem praecedere
debet quae in eo futura est. De quo videlicet
loco talis est Platonis syllogismus: Omne, ait, quod
totum consistit per aliud totum, si corrumpatur pars
quaelibet ejus, quod est causa consistendi, corrumpitur
utique et pars ejus, quod illius causa consistit.
Si vero ejus quod per aliud consistit pars corrumpatur,
non tamen necesse est ejus quod causa est
consistendi partem ullam corrumpi. Cum ergo locus
sit causa existendi ei rei quae in eo est, necessario
concluditur non ideo partem aliquam loci corrumpi,
quia quaevis rei in eo consistentis pars corrumpatur.
Quo concesso, consequitur et hoc quod locus non alterius