PL 157, col. 561

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

causa consistit. Ad hujus rationis evidentiam
talem inducamus similitudinem: Si montem aliquem
de qualibet mundi parte ablatum dicamus, non ideo
locus ille in quo consistebat, est imminutus. Nomen
itaque pristinum perdidit, quia jam illius montis
locus vocari non poterit, sed universalis loci ibidem
et nomen et natura remansit. Rursus cujuslibet hominis
servum mortuum dixeris. Nunquid quia servus
est mortuus, ideo dominus suus esse jam desiit?
Non, sed domini tantum nomen quod ejus respectu
habebat amisit. Patet ergo quod dimota re quae in
loco quolibet est, partialis utique loci nomen mutatur,
sed loci substantia minime tollitur. De tempore
etiam ait quia est substantia per se existens,
et non accidens, quod alterius causa subsistat, verbi

gratia, si ponamus vas cum aqua ad cognoscendum
tempus singularum horarum, non aestimandum est
vas illud causa existendi, sed tantum discernendi
signum temporis esse. Neque enim aliter tempus
eveniret et si vas illud non esset. Ad hunc quoque
modum debemus intelligere firmamentum nequaquam
causam, sed mensuram et signum tantummodo
temporis esse, sed tempus scilicet simplum,
sine signo et mensura, et ulla discretione esset,
sicut et tempus horarum diei indiscretum maneret,
si vas cum aqua signatum non esset. Nunc ita breviter
omnia concludamus. Probatum est Deum omnium
rerum esse factorem, quem sua nobis indicant
opera, quia de perfecta prodeunt sapientia; animam
autem et factam esse, et factricem, quia facit aliquid

in materia, nec tamen corpoream, tempus etiam et
locum per se existentia non corporea, sed tamen
substantialia esse, materiam vero factam quidem,
sed factricem non esse.
MOYSES.
Apertae rationi claritas de pectore meo
totius dubitationis expulit tenebras. Cognovi siquidem
mundum cum omnibus quae in eo sunt factum
esse, non aeternum. Sed hoc tibi restat ad tui operis
perfectionem, contra eos videlicet qui mundum ab
aeterno dicunt fuisse, aliquam quae destruat dare
rationem. Dicunt enim ita: Quid visum est Creatori
summo, in tam subita et novella rerum creatione,
cum eas jamdudum non creasset? Nefas enim est,
inquiunt, credere de Deo quod aliquid vel recordatus
fuerit, vel subito viderit, quod olim aut oblitus

esset aut non vidisset. Contra hanc eorum quaestionem,
nullam antehac inveni solutionem.
PETRUS.
Nosse debes omnium actionum tres esse
radices. Actio enim alia est quae debet esse, alia
quae non, alia simpliciter bona. Illa quae debet esse
talis est, quam si facias, grates habebis; si vero non
facias, culpaberis. Quae vero non debet esse, si facias
gratus eris; si vero non facias, non tamen culpaberis.
Haec ultima et mensura caret et tempore,
velut si quis hodie eleemosynam faciat, non est inquirendus
quare non fecerit heri. Similiter si unum
dederit nummum, non est investigandus quare non
dederit duos. Et quoniam totius mundi creatura est
bona, teste etiam Scriptura quae ait: Vidit Deus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.