PL 157, col. 62
Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
amicos, inimicos mitigare, eam factis potius
praedicare quam verbis, ne qualibet sinistra operatione
ejus amici scandalizentur, et ei inimici valeant
derogare. Quod si aliter agitis, vel egistis, sublimitas
vestra, quam venerabilis dominus noster papa
sua bonitate satis de exili loco creavit, mala pro
bonis illi retribuit, retributionem scilicet quam Deus
non novit. Nos autem quod audivimus, unde etiam,
quod pejus est, cantilenam composuit vulgus, quoniam 40
publicatum est, vobis occultare nec possumus,
nec debemus. Audivimus itaque, et dolemus, Andream
de Vitreio filiae suae vobis conjugium vendidisse,
illud etiam a vobis filium vicecomitis de
Maloleone comparasse. Quorum alter quingentos
solidos vobis pretium dedit conjugii; alter vero
quindecim marcas argenti. Hoc episcopus Pictaviensis,
et Guillelmus archidiaconus ejus, et quidam
alii qui adfuerunt, si veritatem sepelire noluerint,
non negabunt. Carrofensem abbatem non regulariter
electum, sed violenter, ut dicitur, intrusum,
pro mille solidis barbarinorum, barbara nimis
auctoritate consecrari, imo, si verum est, exsecrari
fecistis, nolente suo consecratore, et ejus clero, modis
quibus poterat, reclamante, et qui vidit et partem
habuit, abbas quidam vester vicinus testimonium
perhibuit, et multi dicunt ejus testimonium verum
esse. Abbatem praeterea alium, quem pro reverentia
ordinis nominare erubesco, in detestabili corporis
turpitudine deprehensum, et ab abbatis potestate,
ipso proprium crimen confitente, depositum, nullo
praecedente judicio, non modica suffragante pecunia,