PL 157, col. 63

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

contradicentibus illius congregationis fratribus, in
pristinum gradum ita restituistis quod sola marcarum
congregatio fuit illi culparum purgatio. Hoc
Bernerius abbas Bonevallensis testatur, qui hoc
facinus pene ubique praedicans detestatur. Fulco
Biennensis abbas litteras vestras pro facienda 41
sibi justitia quaesivit; quas illi prudentia vestra
tandiu negavit donec illas centum solidis comparavit.
Sed vir ille perdidit pecuniam, nec per vos potuit
habere justitiam. Hoc ipsemet profitetur, qui
simul utrumque perdidisse conqueritur. Illud itaque
quod contra comitem Andegavensem egistis
esset satis silentio supprimendum, sed occultari minime
potuit quod multis populis exstitit divulgatum.
Asserunt quidam vos, quasi Balaam alterum, regis

Anglici pecunia fuisse corruptum, et idcirco injustam
in praedictum comitem excommunicationis protulisse
sententiam. Et licet excommunicatio vestra vires
etiam unius diei habere non potuerit, amicis tamen
Romanae Ecclesiae peperit verecundiam, et ejus inimicis
detrahendi dedit materiam. Hoc solum remedium
fuit, quod dominus papa excommunicationem
illam confirmare sapienter vitavit, et sic ora clausit
detrahentium, et quod a vobis seminatum fuerat,
apostolicae sedis delevit opprobrium. Inter caetera
debuissem unum silere, si amico liceret amicum non
praemunire. Abbati Angeriacensi, ut dicitur,
promisistis, quod si trecentos solidos Pictaviensium
masculorum vobis daret, Rainaldum Chesneili

deponeretis: unde capitula, quibus illum
accusaret, ei transcripta misistis. Hoc abbas ipse
fatetur, et testem in animam suam Deum invocat,
quod verum loquitur. Haec pauca de multis, modica de
magnis vobis 42 significavimus, dilectionis videlicet
causa, ut, si vera sunt quae contra vestram astutiam
ventilantur, praeteritorum transgressio fiat vobis
futurorum cautela. Nam, quicunque privilegio utitur
Romanae Ecclesiae, sanctam ejus auctoritatem perversis
operibus non debet impugnare. Et cum
Christus Dominus solam B. Petro quae liganda erant,
ligandi, et quae solvenda, solvendi potestatem contulerit
[(Matth. XVI, 19)]
,
vos amplius, vel aliud pro
legatione vobis commissa non debetis usurpare.
Quod me praesente etiam coram laicis praedicastis;

vos videlicet episcopos deponendi habere potestatem,
novum genus praesumptionis putavimus, quia nulla
ratione legatis apostolicae sedis conceditur quod ad
solius Romani pontificis pertinet dignitatem. Sed si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.