PL 157, col. 673
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
in versu suo: Inobediens es Deo si simulas te Deum
amare, et incredibile est; si vere eum amares, obedires
ei; nam qui amat, obedit. Dixit Socrates discipulis
suis: Videte ne sitis Deo obedientes et inobedientes
in eodem. Dicunt ei: Enuclea nobis quid
dicis. Qui ait: Dimittite hypocrisim; est enim hypocrisis
coram hominibus simulare se obedire Deo,
in occulto vero inobedientem esse. Dicit ei unus ex
discipulis suis: Est-ne aliud genus hypocrisis unde
homini cavendum sit? dicit Socrates: Est homo qui
in aperto et non in occulto obedire se Deo
ostendit, ut sanctus ab omnibus habeatur, et
ab eis ideo plus honoretur. Est alius isto subtilior
qui hanc relinquit hypocrisim ut majori deserviat.
Cum enim jejunat, vel eleemosynam facit, et ab
eo quaeritur si fecerit, respondet: Deus scit, vel
non, ut in majori reverentia habeatur et dicatur
quod hypocrita non est qui hominibus factum suum
nolit propalari. Credo etiam paucos esse qui aliquo
hujus hypocrisis genere non participent. Videte igitur
ne hac seducti, laboris vestri praemio privemini,
quod ne contingat omnia facite munda intentione,
ne inde gloriam habere quaeratis. Dixit alius philosophus:
Si Deo firmiter immiteris, omnia erunt
prospera quocunque ieris. Balaam, qui lingua Arabica
vocatur Lucaman, dixit filio suo: Fili, ne
sit formica sapientior te, quae congregat in aestate
unde vivat in hieme. Fili, ne sit gallus vigilantior te,
qui in matutinis vigilat, et tu dormis. Fili, ne sit
gallus fortior te, qui justificat decem uxores suas, tu
solam castigare non potes. Fili, ne sit canis corde
nobilior te, qui benefactorum suorum non obliviscitur:
tu autem benefactorum tuorum oblivisceris.
Fili, ne videatur tibi parum unum habere inimicum,
vel nimium mille habere amicos; dico tibi.
FABULA PRIMA.
Arabs moriturus, vocato filio suo, dixit: « Dic, fili,
quot tibi, dum vixisti, acquisieris amicos? » Respondens
filius dixit: « Centum, ut arbitror, acquisivi
amicos. » Dixit pater, « quia philosophus dixit: Ne
laudes amicum donec probaveris eum. Ego quidem
prior natus sum, et unius dimidietatem vix mihi acquisivi;
tu ergo centum quomodo tibi acquisisti?
Vade igitur probare omnes, ut cognoscas si quis
hominum tibi perfectus erit amicus. » Dicit filius:
« Quomodo consulis? » Dicit pater: « Vitulum interfectum
et frustatim comminutum in sacco repone,
ita ut saccus forinsecus sanguine infectus sit, et cum
ad amicum veneris, dic ei: Hominem, chare mi,
forte interfeci, rogo te ut eum secreto sepelias,
nemo enim te suspectum habebit, sicque me salvare
poteris. » Filius fecit sicut pater imperavit. Primus
amicus ad quem venit, dixit: « Fer tecum mortuum
super collum tuum; sicut fecisti malum, patere satisfactionem,
in domum meam non introibis. » Cum
autem per singulos sic fecisset, eodem responso
omnes responderunt. Ad patrem rediens, renuntiavit
quae fecerat. Dixit pater: Contigit tibi ut dixit philosophus: