PL 157, col. 674

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

Multi sunt dum numerantur amici, sed in
necessitate pauci. Vade ad dimidium amicum quem
habeo, et vide quid dicat tibi. Venit, et sicut aliis
dixerat huic dixit, qui ait: « Intra domum, non est
hoc secretum quod vicinis debeat propalari. » Emissa
ergo uxore cum omni familia sua, sepulturam fodit.
Cum autem ille omnia videret parata, rem prout
erat disseruit gratias agens. Demum retulit patri
quae fecerat. Pater vero dixit: « Pro tali amico philosophus
ait: Hic est vere amicus qui te adjuvat
cum tibi saeculum deficit. » Dixit filius ad patrem:
« Vidisti hominem qui integrum sibi amicum lucratus
fuerit? » Tunc pater: « Non vidi quidem, sed
audivi. » Tunc filius: « Renuncia mihi de eo, si forte
talem mihi acquisiero. » At pater
FABULA II.

Relatum est mihi de duobus negotiatoribus quorum
unus erat in Aegypto, alter Baldach, seque solo
auditu cognoverant et per internuncios pro sibi necessariis
mittebant. Contigit autem ut qui erat Baldach
in negotiationem iret in Aegyptum. Aegyptiacus,
audito ejus adventu, occurrit ei et suscepit eum
gaudens in domum suam. In omnibus ei servivit
sicut mos est amicorum per octo dies, et ostendit
ei omnes manerias cantus quas habebat in domo
sua. Finitis octo diebus infirmatus est, quod valde
graviter dominus de amico suo ferens, accivit omnes
medicos Aegyptiacos ut amicum viderent. Medici vero,
palpato pulsu iterum et iterum respecta urina, nullam
in eo cognoverunt infirmitatem, et quia per

hanc corporalem cognoverunt infirmitatem, amoris
sciunt esse passionem. Hoc agnito, dominus venit ad
eum et quaesivit si qua esset mulier in domo sua
quam diligeret. Ad hoc aeger: Ostende mihi omnes
domus tuae mulieres, et si forte inter eas hanc videro,
tibi ostendam. Quo audito, ostendit ei cantatrices
et pedisequas quarum nulla ei placuit. Post
hoc, ostendit omnes filias, has quoque sicut et
caeteras omnino repulit atque negglexit. Habebat
autem dominus quandam nobilem puellam in domo
sua quam jamdiu educaverat ut eam acciperet in
uxorem, quam et ostendit ei. Aeger vero, aspecta
hac, ait: Ex hac est mihi mori, et in hac mea vita.
Quo audito, dedit puellam in uxorem aegro cum

omnibus quae erat cum ea accepturus, et praeterea
dedit ei quae erat daturus puellae si eam acciperet
in uxorem. His completis, accepta uxore et his quae
cum uxore acceperat, et negotiatione facta, rediit
in patriam. Contigit autem post hoc Aegyptiacus
omnia sua multis modis amitteret, et pauper effectus
cogitavit apud se quod iret Baldach ad amicum
suum quem ibi habebat ut sui misereretur. Iter
ergo nudus et famelius arripuit, atque Baldach
intempeste noctis silentio pervenit, pudor autem ei
obstabat ne domum amici adiret, ne forte incognitus
tali tempore expelleretur, templum vero quoddam
intravit ut ibidem pernoctaret. Sed, cum ibi
anxius multa diu secum volveret, occurrunt sibi duo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.