PL 157, col. 675
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
viri prope templum in civitate, quorum unus alium
interfecit, clamque aufugit. Multi igitur cives pro
strepitu decurrentes, interfectum repperiunt et
quaerentes quisnam homicidium perpetrasset, intraverunt
templum sperantes homicidam reperire.
Aegyptium vero reppererunt ibi, et sciscitantes ab
eo quisnam virum interfecisset, audierunt ab ipso
quia ego interfeci eum, paupertatem enim suam
morte saltem finire cupiebat: Captus itaque incarceratus
est. Mane autem facto producitur ante judices,
et morte condempnatus ducitur ad crucem.
Multi ergo de more occurrunt, quorum unus fuit
amicus ejus cujus causa adierat Baldach. Hic acutius
eum intuens deprehendit esse amicum quem in
Aegypto reliquerat; reminiscens itaque bonorum
quae sibi in Aegypto fecerat, cogitans quia post mortem
retribuere illi non poterat, mortem pro illo
se subire decrevit, voce ergo magna clamavit. Quid
innocentem condempnastis, quove eum ducitis? non
mortem meruit, ego virum interfeci. At illi injecerunt
manus in eum, atque ligatum secum ad crucem
traxerunt, aliumque a poena mortis absolverunt.
Homicida vero in eodem agmine hoc intuens
gradiebatur atque secum dicebat: Hunc interfeci
et iste dampnatur. Hic innocens supplicio deputatur,
ego vero nocens libertate fruor. Quaenam causa est
hujus injustitiae? Nescio, nisi sola Dei patientia
sit. Verum Deus judex justus impunitum nullum
scelus dimittit. Ne igitur posterius in me durius
vindicet, hujus me prodam criminis esse reum, sicque
eos solvendo a morte, quod commisi luam peccatum.
Objecitque se in periculo dicens: Me, me
qui feci, istum dimittite innoxium. Judices autem
non parum ammirantes, hunc, alio a morte absoluto,
ligaverunt, jamque de judicio dubitantes, hunc
cum reliquis prius liberatis ante regem adduxerunt
eique omnia ex ordine referentes ipsum etiam hesitare
compulerunt. Communi itaque consilio rex eis
omne crimen quod sibi imposuerant condonavit, eo
tamen pacto ut criminis sibi impositi causas patefacerent,
at illi rei veritatem ei exposuerunt; communi
autem consensu omnibus absolutis, indigena
qui pro amico mori decreverat, ipsum in domum
suam introduxit, eique omni honore pro ritu facto
inquit: Si mecum manere acquiescis, omnia nobis,
prout decet, erunt communia; si vero repatriare volueris,
quae sunt mea aequa lance partiamur. At ille
natalis soli dulcedine irretitus, partem totius substantiae
quam ei obtulerat recepit, sicque repatriavit.
His itaque relatis, inquit filius ad patrem: Vix poterit
repperiri amicus.
Dixit alius philosophus: Propter amicos non probatos
provide tibi semel de inimicis et millies de
amicis, quia forsan quandoque amicus fiet inimicus,
et sic levius poteris requirere dampnum tuum. Item
alius philosophus: Cave tibi a consilio illius a quo
petis consilium, nisi sit tibi fidelis comprobatus.
Item alius: Consule amico tuo in bonum quantum
poteris, etsi tibi credere noluerit; justum enim