PL 157, col. 677

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

Alius: Claritas animae est sapientia, census vero
est claritas corporis. Discipulus magistro: Quomodo
me habendo inter sapientes discipulos computabor?
Magister: Serva silentium donec sit tibi loqui necessarium.
Maledicam linguam indictum emendat
silentium; ait enim philosophus: Silentium est
signum sapientiae, et loquacitas signum stultitiae.
Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis,
nec quaestionem in conventu factam solvere
temptes, cum sapientiorem te ibi esse perspexeris,
nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec
laudem appetas pro re tibi incognita. Philosophus
enim dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit,
illum mendacem probatio reddit. Alius: Acquiesce
veritati sive a te prolatae, sive tibi objectae. Ne glorieris

in sapientibus verbis tuis, quia prout philosophus
testatur, qui in suis verbis sapientibus
gloriatur, stultus esse comprobatur. Alius: Qui prudenter
inquirere voluerit solutionem, prudenter intelliget.
Alius: Qui brevi tempore pro pudore disciplinam
non patitur, omni tempore in pudore insipientiae
permanebit. Alius: Non omnis qui sapiens
dicitur sapiens est, sed qui discit et retinet sapientiam.
Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas
sua ei proderit. Dogmate indiget nobilitas,
sapientia vero experientia.
FABULA III
ARABS: Quidam versificator prudens et facetus,
sed ignobilis, cuidam regi versus suos optulit. Cujus
notata prudentia, rex eum honorifice suscepit; huic

igitur invidebant alii versificatores sua superbi generositate
regi convenientes ita inquiunt: Domine
rex, cur hunc tam vili ortum prosapia adeo magnificas?
Ad hoc rex: Quem vituperare putastis, magis
laudastis. Ipse vero qui vituperabatur haec adjunxit:
Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur. Rex
autem maximis honoratum muneribus eum dimisit.
Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia,
parum disciplinatus, regi cuidam versus suos
offerret. Quos acceptos rex male quidem compositos
sprevit, nihilque sibi dedit. Inquit igitur versificator
regi: Si non pro versibus, saltem pro generositate
aliquid mihi tribuas. Rex ergo ait: Quis est pater
tuus? At ille sibi indicavit. Ait rex: Semen in te

degeneravit. At ille: Rex, saepe in frumento oritur
siligo. Ad hoc rex: Te minoris generositatis quam
patrem tuum probasti, illumque immunem sic dimisit.
Alius versificator item venit ad regem, patre
ignobili, sed matre generosa; incompositus equidem
incompositos optulit versus. Cujus mater habebat
fratrem litteratum et facetia splendidum. Rex autem
eum nequaquam honorifice suscepit, quaesivit tamen
ab eo cujus filius erat, at ille praetendit ei avunculum
suum, unde rex in nimium risum se convertit.
Aiunt ei sui familiares. Unde iste tantus risus
procedit? Ait rex: Fabulam quandam in libro quodam
legeram quam hic oculis conspicio. At illi:
Quaenam est illa? Ait rex: Molum noviter natum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.