PL 157, col. 678

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

vulpes in pascuis invenit, atque admirans ait: Tu
quis es? Mulus dicit se Dei esse creaturam. Cui
vulpes: Habesne patrem aut matrem? Mulus ait:
Avunculus meus est equus generosus. Sicut ergo mulus
non recognoscit asinum patrem suum, eo quod
pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suum
confiteri erubescebat pro inertia sua incognitum.
Rex tamen convertens se ad versificatorem ait:
Volo ut indices mihi patrem tuum. At ille sibi indicavit.
Cognovit igitur rex quia pater ejus vilis et
indisciplinatus erat, et ait servis suis: Demus huic
de rebus nostris, quia non degenerat.
Arabs ait patri suo: Miror me legisse in temporibus
praeteritis nobiles facetos sapientes honorari,
modo vero soli honorantur leccatores. Ad quod pater:

Ne mireris, fili, quia clerici clericos, generosi
generosos, faceti facetos honorant, leccatores a
leccatoribus venerantur. Filius: Vidi et aliud, quod
clerici pro sapientia sua non sunt honorati, unde
facti sunt leccatores, et ad magnum venere honorem.
Tunc pater ait illi: Hoc quidem hac inertia temporis
contigit. Ad quod filius: Edissere mihi, pater
carissime, veram nobilitatis diffinitionem. At pater:
Ut, inquit Aristoteles in epistola sua quam Alexandro
regi composuit, meminit, qui cum ab eo quaereret
quem sibi ex hominibus consiliarium faceret, taliter
per epistolam respondit. Accipe, ait, talem qui septem
liberalibus artibus sit instructus, industriis
septem eruditus, septem etiam probitatibus edoctus,
et ego aestimo hanc perfectam nobilitatem. At filius:

Haec nobilitas in tempore meo non contigit, imo auri
et argenti tota est quam video nobilitas, ut ait quidem
versificator: Glorificant gazae privatos nobilitate,
paupertasque domum premit altera nobilitate.
Versificator quidam de adversitatibus saeculi quae
superveniunt nobiles inquit: Dic illis qui pro adversitatibus
quae nobis accidunt, nos contempnunt,
quod saeculum nullis fecit contrarium nisi nobilibus
tantum. Nonne vides quod mare devehit stercora et
paleas, et pretiosi lapides in fundum vadunt? Nonne
vides quod in coelo sunt stellae quibus nescimus numerum?
At insuper nulla quidem patitur eclipsim,
praeter solem et lunam. At pater: Ex temporis
inertia accidit quod homines in divitiis solum judicant

gloriandum. Unus ex discipulis interrogavit
magistrum suum, dicens: Cum septem sint artes
et septem probitates et septem industriae,
vellem ut has mihi, sicut se habent, enumerares.
Magister: Enumerabo. Hae sunt artes: dialectica,
arithmetica, geometria, physica, musica,
astronomia. De septima vero diversae sunt plurimorum
sententiae quaenam sit; philosophi qui prophetas
non sectantur, aiunt nigromantiam esse septimam.
Aliqui ex illis qui prophetiis et philosophiae credunt,
nolunt esse scientiam quae res naturales vel elementa
mundana praecellit. Quidam qui philosophiae non
student, grammaticam esse affirmant. Probitates
vero hae sunt: equitare, natare, sagittare, cestibus
certare, aucupare, scachis ludere, versificari. Industriae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.