PL 157, col. 679
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
sunt ne sit vorax, potator, luxuriosus, vinolentus,
mendax, avarus et de mala conversatione.
Discipulus: Hoc tempore puto neminem hujusmodi
esse. Correxit quidam philosophus filium suum: Cave
mendacium, quia dulcius est carne voluchrum, cum
aliis leve sit mendacium proferre, quare videtur
grave veritatem dicere. Alius philosophus: Si dicere
metuas unde poeniteas, melius est numquam dicere
sic verecundia negandi, cave ne inferat tibi necessitatem
mentiendi, quia honestius est rem negare quam
longos terminos dare. Alius: si mendacio quilibet
salvatur, multo magis veritate servatur.
Accusatus quidam ductus est ante regem judicem,
negansque crimen impositum tandem convincitur.
Cui rex: Dupliciter punieris, semel pro crimine commisso,
secundo pro crimine negato. Alius cum
similiter accusatus quod commiserat non negavit,
dixerunt regi qui astiterant, de crimine confesso
judicium sumet. Non ita, rex inquit, quia philosophus
dicit: Confitenti peccatum ratio est relaxare
judicium, sicque liber factus a rege discessit. Socrates:
Sicut homo mendax in principiis comitatu non
convenit, sic a regno coelorum excludendus erit.
Quidam philosophus dixit filio suo: Sicut ignis ignem
non punit, sic malum malo non cedit; ut ignem
aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit.
Ne reddas malum pro malo, ne sis similis malo, sed
redde bonum, ut melior sis malo. Alius philosophus:
Ne confidas in malo si periculum evaseris ut aliud
ineas, quia illud non facies ut simile pertranseas.
Dixit Arabicus filio suo: Si videris quemlibet malis
operibus praegravari, ne te intromittas, quia qui
pendulum solverit, super eum erit.
FABULA IV.
Transiens quidam per sylvam, invenit serpentem
a pastoribus extentum et stipitibus alligatum, quem
mox solutum calefacere curavit. Calefactus serpens
circa foventem serpere coepit, et tandem ligatum
graviter strinxit. Tunc homo: Quid, inquit, facis?
Cur malum pro bono reddis? Ad haec serpens: Naturam
meam facio. Bonum, ait ille, tibi feci, et illud
malo mihi solvis? Illis sic contendentibus, vocata
est inter eos ad judicium vulpes, cui totum ut evenit
ex ordine monstratum est. Tunc vulpes: De hac
causa per auditum judicare ignoro, nisi qualiter inter
vos primum fuerit ad oculum video. Religatur iterum
serpens ut prius. Modo, inquit vulpes, o serpens, si
potes evadere, discede; et, homo, de solvendo serpente
noli laborare. Nonne legisti quia qui pendulum
solvit, super illum erit.
Dixit Arabs filio suo: Si gravatus fueris aliquo
modo et facile possis liberari, non expectes, quia,
dum expectabis liberari facilius, gravaberis amplius,
et ne tibi contingat quod contigit gibboso de versificatore.
Et quomodo, inquit filius?
FABULA V.
Quidam versificator versus faciens praesentavit regi,
et laudavit rex ingenium, jussitque ut donum pro