PL 157, col. 687

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

Mech, et dum ibat pervenit in Aegyptum, qui deserta
terrae intrare volens et transire, cogitavit quod pecuniam
suam in Aegypto dimitteret, et antequam
dimittere voluisset interrogavit si aliquis fidelis homo
esset in illa regione cui posset committere pecuniam
suam, et ostenderunt ei antiquum hominem nominatum
probitate fidelitatis, cui de suo mille talenta
commisit, demum perrexit, factoque itinere ad illum
rediit cui pecuniam commisit, et quod commiserat
ab eo quaesivit. At ille plenus nequitiae illum numquam
antea se vidisse dicebat. Ille vero sic deceptus
perrexit ad probos homines regionis illius, et quomodo
tractasset eum homo ille cui pecuniam commiserat
eis retulit. Vicini vero illius de eo talia audientes
credere noluerunt, sed nihil hoc esse dixerunt.

Qui vero pecuniam perdiderat, unaquaque die
ad domum illius qui retinebat injuste pecuniam ibat,
blandisque precibus eum deprecabatur ut pecuniam
redderet, quod deceptor audiens, increpavit eum
dicens ne amplius tale quid de eo diceret vel ad eum
veniret, quod si faceret, poenas ex merito subiret.
Auditis minis illius qui eum deceperat, tristis coepit
redire, et in redeundo obviavit cuidam vetulae pannis
heremitalibus indutae. Haec autem baculo suo fragiles
artus sustentabat, et per viam laudando Deum lapides
ne transeuntium pedes laederentur locabat. Quae
videns hominem flentem, cognovit eum esse extraneum.
Commota pietate in angiportum vocavit et
quid ei accidisset interrogavit. At ille ordinate narravit.
Foemina auditis verbis ejus inquit: Amice, si

vera sunt quae retulisti, feram tibi inde auxilium.
Et ille: Quomodo potes hoc facere, ancilla Dei? At
illa inquit: Adduc mihi hominem de terra tua cujus
factis et dictis fidem habere possis. At ille adduxit.
Demum decepti socio praecepit decem cofros externis
pretiosis depictos coloribus, atque ferro deargentato
ligatos cum bonis seris emere et ad domum sui
hospitis afferre, lapidibusque comminutis implere.
At ipse ita egit. Mulier vero ut vidit omnia illa quae
praeceperat esse parata, ait: Nunc decem homines
perquire qui euntes ad domum illius qui te decepit
mecum et cum socio tuo deferant scrinios unus post
alium venientes ordine longo, et quam cito primus
venerit ad domum hominis qui te decepit et requiescet
ibi, veni et interroga pecuniam, et ego tam

confido in Deum quod reddita tibi tua pecunia fuerit.
At ipse sicuti vetula jusserat fecit, quae non oblita
incepti quod praeceperat, iter incepit et venit cum
socio decepti ad domum deceptoris et inquit: Quidam
homo de Hyspania hospitatus mecum fuit et
vult Mech adire, quaeritque antea pecuniam suam
quae est in decem scriniis servandam alicui homini
donec revertatur commendare: precor itaque ut
mei causa in aede tua custodias, et quia audivi et scio
te bonum hominem et fidelem esse, nolo aliquem
alium praeter te solum hujus pecuniae commendatorem
adesse. Et dum ita loqueretur venit primus
deferens scrinium, aliis a longe apparentibus. Interim
deceptus praeceptorum vetulae non oblitus, post

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.