PL 157, col. 688
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
primum scrinium sicut ei praeceptum fuerat venit.
Ille vero qui pecuniam celaverat, plenus nequitiae et
malae artis, ut vidit hominem venientem cui pecuniam
celaverat, timens ne si pecuniam requireret,
alius qui suam pecuniam adducebat non committeret,
contra eum ita dicendo perrexit: O amice, ubi
fuisti et ubi diutinasti? Veni et accipe pecuniam fidei
meae jamdiu commendatam, quia inveni et amodo
taedet me custodire. At ille laetus et gaudens recepit
pecuniam gratias agens. Vetula, ut vidit hominem
pecuniam suam habere, surrexit et inquit: Ibimus
ego et socius meus contra scrinios nostros et festinare
praecipiemus; tu vero expecta donec redeamus
et bene serva quod jam adduximus. Ille autem laetus
animo quod acceperat servavit, adventumque eorum,
quod adhuc potest, expectavit, et ita bono
ingenio vetulae reddita fuit viro summa pecuniae.
Discipulus: Istud mirum fuit ingenium atque
utile, nec puto quod aliquis philosophus subtilius
cogitaret per quod levius vir suam pecuniam recuperaret.
Magister: Bene posset philosophus suo
facere naturali ingenio. Discipulus: Hoc bene credo;
sed si aliquem philosophorum hujus modi reposuisti
in cordis armariolo, largire mihi discipulo, et ego fideli
memoriae commendabo, ut quandoque discipulis
lacte philosophiae educatis delicatissimum largiri
possim alimentum. Magister.
FABULA XIV.
Contigit quod quidam homo habuit filium cui post
mortem suam nihil praeter domum dimisit. Iste cum
magno labore corpori suo vix etiam quae natura
exigit suppeditabat, et tamen domum suam, licet
magna coactus inedia, vendere nolebat. Habebat
autem puer iste quemdam vicinum valde divitem
qui domum emere cupiebat ut suam largiorem faceret.
Puer autem nec prece, nec pretio vendere volebat.
Quod postquam iste dives comperit quibus
ingeniis et quibus artibus puero subtraheret domum
cogitabat; at juvenis secundum posse suum familiaritatem
ejus devitavit. Denique contristatus dives
ille causa domus et quod non posset puerum decipere,
quadam die venit ad puerum et inquit ei: O
puer, accommoda mihi partem parvam tuae curiae
pretio, quoniam in ea sub terra decem tonellos cum
oleo custodire volo, et nihil tibi nocebunt, sed habebis
inde aliquod sustentamentum vitae. Puer autem
coactus necessitate concessit et dedit ei claves domus.
Juvenis vero iterum more solito liberis liberaliter
serviens victum perquisivit. At dives homo acceptis
clavibus curiam juvenis suffodiens, quinque tonellos
plenos oleo ibi recondidit et quinque dimidios, et hoc
facto juvenem advocavit clavesque domus illi tribuens
inquit: O juvenis, oleum meum tibi committo et in
tua custodia trado. Juvenis simplex putans omnes
tonellos esse plenos, in custodia recepit. At post
longum tempus contigit quod in terra illa oleum
carum fuit. Dives haec audiens puero inquit: O
amice, veni et juva me oleum effodere quod tuae jamdudum
mandavi custodiae, et laboris praemium accipies