PL 157, col. 694

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

quaesivit ab eunucho quid foris fecisset. Eunuchus ad
hoc: Dixit mihi Nediu discipulus tuus quod quandoque
insanires et non nisi vinclis et verberibus correptus
cessares, et ideo te ligavi. Hoc audito incisor
Nediu discipulum suum vocavit et ait: Amice,
quando me novisti insanum? Ad hoc discipulus:
Quando novisti me mel non comedere? Eunuchus et
alii haec audientes riserunt, et utrumque merito
poenas suscepisse judicaverunt.
Ad hoc pater: Merito hoc illi accidit, quia si
custodiret quod Moyses praecepit ut diligeret fratrem
suum sicut seipsum, non hoc ei evenisset.
Castigavit filium suum dicens: Vide ne imponas
aliquod crimen socio tuo servo sive libero, ne ita
tibi contingat sicut duobus joculatoribus contigit

ante regem. Ad hoc filius: Narra mihi, pater, obsecro.
Pater: Fiat.
FABULA XIX.
Venit quidam joculator ad regem, quem vocatum
rex cum alio joculatore fecit sedere atque comedere;
sed qui prius erat joculator coepit invidere
supervenienti quem rex sibi praeferebat et omnes
aulici. Quod ne duraret diu pudorem illi facere ut
sic saltem aufugeret cogitavit. Itaque nescientibus
aliis ossa latenter primus joculator coordinavit et
ante socium posuit, finitoque prandio in opprobrium
socium conjectans struem ossium regi ostendit et
mordaciter inquit: Domine, socius meus omnium
ossium istorum vestituram comedit. Rex vero torvis
oculis respexit. Accusatus autem regi ait: Domine

feci quod natura humana requirebat, carnes
comedi et ossa dimisi; socius autem meus fecit quod
sua natura scilicet canina inquirebat, quia comedit
carnes et ossa.
Dixit philosophus: Honora minorem te et da sibi
de tuo sicut vis quod major te honoret et de suo tibi
tribuat. Alius: Turpe quidem est multum diviti
esse avarum, mediocri pulchrum esse largum. Discipulus
ait: Diffinitionem largi et avari et prodigi
mihi subscribe. Pater: Qui dat quibus dandum est,
et retinet quibus retinendum est, largus est; qui
prohibet quibus prohibendum non est, avarus est:
qui dat quibus dandum est et quibus non est dandum,
prodigus. Alius: Noli associari rei deficienti
et ne proponas te rei crescenti. Alius: Magis valet

parva beatitudo quam plena domus auro et argento.
Alius: Utilia perquire magno sensu, non magna
velocitate. Alius: Ne respicias ditiorem te ne in
eum pecces, sed respice pauperiorem te et inde
grates Deo redde. Alius: Non deneges Deum pro
paupertate, pro divitiis noli superbire. Alius: Quisquis
multa cupit, majorum fame tabescit. Alius:
Si vis in hoc saeculo tantum habere quantum suffecerit
naturae, non multa te decebit congregare; et
si cupido satisfacere volueris animo, licet congregatis
quaecunque in toto mundo ambitu continentur
divitiis, sitis tamen ardebit habendi. Alius: Qui
parce sua dispendit, diu durant ei possessa. Alius:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.