PL 157, col. 695
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
Qui vult relinquere saeculum, videat ne aliquid retineat
quod sit illius partium, quoniam tantumdem
valent ac si paleis ignem extingueret. Alius: Qui
pecuniam congregat multum laborat, vigiliis tabescit
ne perdat, ad ultimum dolet quando perdit quod
obtinuerat. Discipulus magistro: Laudas congregari
pecuniam? Magister: Ita, acquire juste et in bono
expende, nec in thesauro reconde. Alius: Ne desideres
res alterius et ne doleas de amissis rebus,
quoniam dolore nihil erit recuperabile, unde dicitur:
FABULA XX.
Quidam habuit virgultum in quo rivulis fluentibus
herba viridis erat, et pro habilitate loci conveniebant
ibi volucres modulamine vocum cantus diversos
exercentes. Quadam die dum in suo fatigatus
quiesceret pomerio, quaedam avicula super arborem
cantando delectabiliter sedit. Quam ut vidit et ejus
cantum audivit, deceptam laqueo sumpsit. Ad quem
avis: Cur tantum laborasti me capere, vel quod
proficuum in mea captione sperasti habere. Ad haec
homo: Solos cantus tuos audire cupio. Cui avis: Pro
nihilo, quia nec prece nec pretio cantabo. At ille:
Nisi cantaveris, ite comedam. Et avis: Quomodo comedes?
Si comederis coctam aqua, quid valebit avis
tam parva? Et etiam caro erit hispida. Si assata ero,
multo minor fuero; sed si me habere dimiseris magnam
utilitatem consequeris. At ille contra: Quam?
Avis: Ostendam tibi tres sapientes manerias quas
majoris pretii facies quam trium vitulorum carnes.
At ille securus promissi avem permisit abire. Cui
avis ait: Unum est de promissis, ne credas omnibus
dictis; secundum, quod tuum erit semper habe;
tertium, ne doleas de amissis. Hoc dicto, avicula
arborem conscendit et dulci canore dicere coepit:
Benedictus Dominus qui tuorum aciem oculorum
clausit et sapientiam abstulit, quoniam si intestinorum
plicas meorum perquisisses, unius ponderis
unciae jacinctum invenisses. Haec audiens ille coepit
flere et palmis pectus percutere, quoniam fidem dictis
praebuerat aviculae. At avis ait illi: Cito oblitus
es sensus quem tibi dixi. Nonne dixi tibi: Ne credas
quicquid tibi dicetur? Quomodo credis quod in me
sit jacinctus qui sit ponderis unius unciae, cum ego
tota non sum tanti ponderis? Et non dixi tibi: Ne
doleas de rebus amissis? Quare pro jacincto qui in
me est doles? Talibus dictis rustico deriso avis in
nemoris avia devolavit.
Philosophus suum castigavit discipulum dicens:
Quicquid invenies legas, sed non credas quicquid legeris.
Ad haec discipulus: Credo non esse verum
quicquid est in libris, nam simile huic legi in libris
et proverbiis philosophorum: Multae sunt arbores,
sed no omnes faciunt fructum; multi sunt fructus,
sed non omnes comestibiles. Castigavit Arabs
filium suum dicens: Fili, ne dimittas pro futuris
praesentia, ne forsitan perdas utrumque, sicut evenit
lupo de bobus promissis a rustico.
FABULA XXI.
Dictum namque fuit de aratore quod boves illius