PL 157, col. 698

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

persona si malus esset gentibus et crudelis. Alius.
Tene rectam justitiam inter homines et diligent te,
nec properes ulli reddere mutuum boni vel mali,
quia diutius expectabit te amicus, et diutius timebit
te inimicus.
FABULA XXIII.
Plato retulit in libro de Prophetiis quod quidam
rex erat in Graecia senex gentibus crudelis. Huic
crevit maximum e multis partibus bellum, cujus ut
sciret eventum, totius suae regionis et viciniae mandavit
philosophos, quibus congregatis ait: Videte
quoniam magnum mihi et vobis ingruat bellum,
quod propter meum credo vobis evenire peccatum;
sed si aliquid est in me quod sit reprehendendum,
dicite et vestro judicio corrigere festinabo. Philosophus:

De criminalibus in corpore vestro nullum
scimus, nec quid nobis et vobis venturum sit cognoscimus;
sed hic prope via trium dierum moratur
quidam sapiens homo nomine Marianus, qui per
Spiritum sanctum loquitur. Ad eum ergo de philosophis
nostris aliquos legate, ipse vobis in tota vita
vestra quid venturum sit per eos declarabit. His ita
peractis septem philosophos ad eum misit, qui postquam
ubi habitaverat intraverunt, urbem desertam
illius maximam invenere partem; sed illis quaerentibus
hospitium Mariani, dictum fuit quod ipse et
multi de concivibus petissent heremum. Istis auditis
perrexerunt ad eum. Quos ut vidit sapiens, dixit:
Venite, venite, legati regis inobedientis. Deus enim

in custodia ei diversas nationes subdidit, quarum
non rectus gubernator sed immitis extitit. Deus qui
illum et illius subditos de eadem materia creavit
ejus immoderatam diu passus nequitiam multimodis
correctionibus ut converteret ammonuit, sed tamdem
ad malum ejus in illius necem inmisericordes barbaras
suscitavit gentes: et hoc dicto tacuit sapiens
homo. Quod audientes philosophi mirabantur et qui
aderant universi. Die vero tertia philosophis quaerentibus
licitum repatriandi, reverendus ille philosophico
spiritu dixit: Revertimini quoniam mortuus
est dominus vester, et Deus jam novum regem ibi
posuit qui sit rectus gubernator et mitis gentibus
subditis. Auditis talibus philosophi qui venerant,
tribus cum praedicto sapiente remanentibus, quatuor

repatriaverunt qui omnia ut eis dictum fuerat vera
et constituta invenerunt.
Arabs dixit filio suo: Ne moreris in civitate regis
dispensa cujus erit major quam redditus.
FABULA XXIV.
Dictum namque est quod quidam rex suorum
communi assensu procerum cuidam suo familiari
quem antea cognoverat in secularibus esse prudentem
totius regni commisit habenas, qui provinciae
redditus susciperet et causas tractaret. Cujus frater,
alterius regni dives mercator, remotam incolebat
civitatem, qui percepto de fratris sublimatione parato
comitatu prout decuit ut fratrem viseret iter
incepit, praemisso tandem nuncio ne subitus aut improvisus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.