PL 157, col. 699
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
veniret, qui de adventu suo fratri referret.
Civitati in qua frater aderat appropinquavit. Audito
fratris adventu, frater occurrit et hylari vultu satis
eum accurate suscepit. Transactis aliquot diebus
proviso tempore et loco regis etiam fratrem suum
advenisse inter caetera quae sciebat placere retulit.
Cui rex: Si frater tuus tecum in meo regno remanere
acquieverit, omnia tecum illi etiam rerum
mearum custodiam communem esse concedo; quod
si laborem renuerit, in hac civitate largas ei possessiones
donabo et consuetudines et quae deberet mihi
facere condonabo. Si vero demum tactus amore
natalis soli repatriare voluerit, plura vestimentorum
mutatoria, et quaecumque ei fuerint necessaria largire
cum habundantia. Auditis sermonibus regis
frater fratrem convenit, et quanta dominus promiserat
ordine retractavit. Cui frater: Si vis ut
tecum morer, ostende mihi quanti sunt redditus
regis. Ipse vero omnes ostendit. Deinde interrogavit
quas expensas rex faceret, quod ipse indicavit. Tunc
ipse computavit cum fratre quia quantus erat redditus
tanta erat et expensa, et dixit fratri: Amice,
video tantam esse regis expensam quantus est redditus,
et si consurrexerit bellum regi vestro, vel
aliquid tale, unde procurabit ipse milites suos, vel
unde inveniet eis nummos? Frater: Aliquo consilio
acquiremus. Cui frater: Timeo ne census meus sit
pars hujus consilii, et ideo vale, quia nolo amplius
morari.
Philosophus: Rex est similis igni, cui si nimis
admotus fueris, cremaberis; si ex toto remotus, frigebis.
Filius ad patrem: Si credidero verbis philosophi,
numquam familiaris ero regi. Cui Pater:
Fili, placere regi summa prudentia est. Filius:
Pater, erudi me quomodo, si oportuerit me regi
servire, ut prudens et bene doctus valeam placere.
Pater: Ad hujusmodi instructionem multa essent
necessaria quae modo ad memoriam non revocamus,
et fortasse si praescriberentur tibi pusillo, in taedium
verterentur, sed de multis pauca et quae si observaveris
erunt utilia referemus. Ad quem filius: Et si
erectis auribus multa cupio promissa mihi audiendi
avidus vehementer efflagito. Pater: Qui vult regi
esse familiaris, debet videre omni visu mentis quod
cum venerit ad regem stare diu possit, nec unquam
sedeat donec rex praecipiat, nec loquatur nisi cum
opus fuerit, nec moretur cum rege nisi rex praeceperit
morari, et fideliter consilium taceat. Semper
sit intentus audire quod rex dicet, ne oporteat
regem bis praeceptum repetere. Quodcumque praecepit
rex faciat. Caveat ne mentiatur regi et sic
erit ei obediens; ne umquam adsociet se homini
quem rex odio habebit. Cum haec omnia et multa
alia fecerit, forsitan de rege non magnum habebit
proficuum. Filius: Nihil pejus contingit homini quam
diu regi servire et nihil boni acquirere. Pater: Hoc
multis jam evenit; et ideo praecepit philosophus ne
quispiam nimis moretur in servitio regis. Philosophus: