PL 158, col. 1082

Epistolae (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

non erit; sicut eris contra omnium amicorum tuorum
sensum, ita nullius eorum in re tibi noxia habebis
assensum. Salutat te dominus abbas ut filium
charissimum; qui cuncta hic a me scripta, sua dilecta 318
vult esse. Acquiesce igitur ejus et
nostris monitionibus, ut obediendo benigno Patri,
et concordando amico fratri, laetifices, si diligis
Patrem et fratrem. Saluta ex nostra parte dilectos
fratres nostros domnum Herluinum et domnum
Osbertum. Vale, et si quid apud te possum, cum
citius poteris, manda mihi qualiter in voluntatem
carnaliter alium diligentis, tuam dico, te reclines,
vel in sententiam te spiritualiter diligentium declines.
EPISTOLA XVI. AD AVESGOTUM. Causatur impedimenta ob quae commendati juvenis studiorum curam nequeat suscipere.
Domino et amico charissimo AVESGOTO frater ANSELMUS
salutem.
In principio nostrae responsionis praefigo quia nostra
testatur conscientia quod loquitur epistola. Gratias
itaque ago, quoniam aliud ad praesens non possum,
charitati vestrae, quae sic se ad obsequendum
utilitatibus nostris promptam reddit, quemadmodum
scriptio vestra patefecit. Cui certe simili voluntati
respondeo; sed utique doleo quia id in prima petitione
vestra opere probare non valeo. Non enim
ejusmodi studii (in quo possit proficere dilectus ille
vester, de quo scripsistis) est mihi nunc licentia,

nec intentio, vel opportunitas, sicut fuit olim, vel
putat vestra sanctitas. Precor ergo, ne aliquatenus
vestra erga me dilectio turbetur, cum mihi semper
animus sit amicitiae vestrae obsequendi, quanquam
facultas non pariter comitetur. Potest enim esse vera
amicitia, ubi semper viget bona voluntas, etiamsi
nunquam instet flagitandi necessitas, nec praesto sit
praestandi facultas. Denique ad id quod mihi dicitur
in epistola vestra.
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter:
Quanquam id Persius dixerit, non ut ostentationem
reprimeret, sed ut exprimeret, respondeo:
Scire meum nihil est, si quale sit hoc sciat alter.
Quod vero quaeritis cur fama Lanfranci atque
Guitmundi plus mea per orbem volet: utique quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.